Biblija

 

Exodus 32

Studija

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #10332

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

10332. ‘Ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere’: quod 1 significet ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate, ita quae fidei ex amore, constat ex significatione ‘excogitare excogitationes’ seu invenire inventiones, quod sit quod procedit ex intellectu, de qua n. 9598, 9688; ex significatione ‘facere’ quod sit quod procedit ex voluntate, de qua n. 9282, nam quod facit homo, hoc ex 2 velle ejus procedit, hic ex 2 velle per intellectum, nam dicitur ad excogitandum 3 excogitationes ad faciendum; ex significatione ‘auri’ quod sit bonum, et ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9881, 4 9874; et ex significatione ‘aeris’ quod sit bonum naturalis seu externi hominis, de qua n. 425, 1551; inde per ‘aurum, argentum, et aes’ significantur bona et vera interiora et exteriora, 5 per ‘aurum’ bonum interius, 6 per ‘argentum’ verum interius et 7 exterius, et 8 per ‘aes’ bonum externum; quod sit repraesentativum horum bonorum et verorum quod significatur, est quia agitur de Ecclesia repraesentativa, et omnia quae Bezaleel facturus 9 erat, 10 repraesentativa erant 11 .

[2] Ex his patet quod per ‘ad excogitandum excogitationes ad faciendum in auro, 12 in argento, et in aere’ significetur ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate; quod etiam sint quae fidei ex amore, est quia vera sunt fidei, ac vera se referunt ad intellectum, et bona sunt amoris, ac bona se referunt ad voluntatem. Dicitur intellectus ex voluntate, et fides ex amore, quia intellectus non est quicquam nisi sit ex voluntate, nam quod 13 intelligit homo et non vult, non est intellectus hominis sed est intellectus 14 alterius in se, quapropter is intellectus perit; aliter intellectus 15 ex voluntate, ille est ipsius hominis, quoniam voluntas est ipse homo; similiter se habet cum fide et amore, nam, ut dictum est, vera fidei se referunt ad intellectum, et bona amoris ad voluntatem.

Bilješke:

1. significent

2. voluntate

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. aurum enim est

6. argentum est

7. The Manuscript inserts quoque.

8. aes est

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts, quod aurum argentum et aes repraesentaverint bona constare potest, de auro videatur Arcana Coelestia 9510

12. The Manuscript inserts et.

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. alius

15. qui ex voluntate ejus est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Biblija

 

Exodus 35:30

Studija

       

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,