Biblija

 

Daniel 2:48

Studija

       

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

Biblija

 

Daniel 7:14

Studija

       

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Revelata #722

Proučite ovaj odlomak

  
/ 962  
  

722. (Vers. 3.) "Et detulit me in desertum in spiritu," significat in statu spirituali delatum ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt. -Per "desertum" significatur Ecclesia, in qua non est aliquod verum amplius, ita ubi omnia ejus devastata sunt (546) et per esse "in spiritu" significatur esse in statu spirituali ex Divino influxu, de quo supra (36); inde per "detulit me in desertum in spiritu significatur in statu spirituali delatum esse ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt.

  
/ 962