बाइबल

 

Jeremias 48:14

पढाई करना

       

14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #10184

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

10184. ‘Tectum ejus’: quod significet intimum, constat ex significatione ‘tecti’ quod sit intimum; quod ‘tectum’ sit intimum, est quia est supremum seu altissimum, et quod supremum seu altissimum est, hoc significat intimum, secundum illa quae supra n. 10181 ostensa sunt, et quia ‘tectum’ 1 simile significat ac caput apud hominem; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; 2 quod ‘caput’ significet intimum, 3 videatur n. 5328, 6436, 7859, 9656, 9913, 9914; intimum quod hic per ‘tectum altaris suffitus’ significatur, est intimum cultus; sunt enim in cultu 4 similia quae in ipso homine, a quo cultus, nempe 5 intimum, medium, et externum; intimum vocatur caeleste, medium spirituale, et externum naturale, n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; hi gradus ex correspondentia 6 significantur per caput, pectus, et pedes; similiter per tectum, parietes, et cornua altaris suffitus.

[2] Quia per ‘tectum’ significatur caeleste, quod est intimum, etiam significatur bonum, nam bonum ubivis est intimum, ac verum procedit ex eo, sicut comparative lux a flamma; hoc intelligitur per ‘tectum’ apud Matthaeum, Tunc qui super tecto domus ne descendat ad tollendum quid e domo sua, 24:17; Marcus 13:15; Luc. 17:31;

agitur ibi de ultimis temporibus Ecclesiae, et per ‘esse super tecto’ significatur status hominis qui est in bono, et per ‘descendere ad tollendum quid e domo’ significatur reditio ad priorem statum, videatur n. 3652, et citata n. 9274; et apud Jeremiam,

Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, 48:38;

per ‘luctum super omnibus tectis’ significatur vastatio omnium bonorum apud illos qui in sensu repraesentativo intelliguntur per Moabum, qui sunt qui in bono naturali sunt, qui se facile seduci patiuntur, n. 2468; et per ‘luctum in plateis’ significatur vastatio omnium verorum; quod ‘plateae’ sint vera, videatur n. 2336.

[3] Quia tectum significabat bonum, ideo antiquis erant tecta super domibus ubi ambulabant et quoque ubi adorabant, ut constare potest 1 Sam. 9:25, 26; 2 Sam. 11:2; Zeph. 1:5: apud Moschen, Cum aedificaveris domum novam, facies ambitum tecto tuo, ne ponas sanguines in domum tuam, si ceciderit cadens ex illa. Non conseres vineam tuam mixtim, ne sancta fiat collectio ex semine, quod seminaveris, et ex proventu vineae. Non arabis bove et asino simul. Non indues vestem mixtam, lana et lino simul, Deut. 22:8-11;

ex his quoque patet quod per tectum significetur bonum amoris,

[4] nam singula illa praecepta involvunt similia, quae non patefiunt nisi quam per sensum internum, qui est, quod qui in bono est, qui status est status hominis regenerati, non redibit in statum veri, qui est status prior ejus, nempe cum regenerabatur; in hoc statu enim ducitur homo per verum ad bonum, ita partim a semet, in illo autem seu posteriore, nempe cum regeneratus est, ducitur homo a bono, hoc est, per bonum a Domino;

[5] hoc arcanum est quod in singulis illis interius latet, ita simile quod in Domini verbis 7 apud Matthaeum, Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 24:17, 18:

apud 8 Marcum,

Qui super tecto, ne descendat in domum, neque ingreditor ad auferendum aliquid e domo sua; et qui in agro fuerit, non amplius convertito se retrorsum ad auferendum vestimentum suum, 13:[15, ] 16:

et apud Lucam,

In ista die quicumque erit super domo et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, 17:31, 32;

[6] quis non videre potest quod in his locis arcana caeli contineantur, nam quid alioquin foret, quod non e domo descenderent, et ex agro reverterentur retro et in, et quod meminissent uxoris Lothi? similiter in illis quae apud Moschen, quod ambitum facerent circum tectum ne sanguis si deciderint, et mox quod ager non consereretur mixtim, semine et proventu vineae, non araretur bove et asino simul, nec indueretur vestis mixta lana et lino simul; per ‘tectum’ enim significatur bonum, 9 et per ‘esse super domo’ seu super tecto status cum homo in bono est; per ‘cadere’ inde significatur relapsus ad priorem statum, et per ‘sanguines’ significatur violentia tunc illata bono et vero, n. 10 374, 1005, 4735, 11 6978, 7317, 7326; per ‘vineam’ significatur Ecclesia apud hominem, per ‘proventum 12 vineae’ 13 status veri 14 , n. 9139, per ‘semen tritici’ aut hordei status boni, n. 3941, 7605; per ‘bovem’ etiam significatur bonum, et per ‘arare bove’ status ejus, n. 2781, 9135; similiter per ‘lanam’ ac per ‘induere vestem ex lana’, n. 9470, et per ‘asinum’ significatur verum, n. 2781, 5741, et quoque per ‘linum’, 7601, 9959; sed quomodo ulterius cum hoc arcano se habet, videatur explicatum in locis citatis n. 9274.

फुटनोट:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quod caput significet altered to nam caput significat

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. sicut

5. intimum, (deletes)internum seu medium in the Manuscript, internum, medium, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. The Manuscript inserts cum coelis.

7. The Manuscript inserts in his locis.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et per cadere de eo significatur deprivatio status, si inde labatur; et sanguines ibi est violentia illata bono et vero

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts significatur.

14. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #3665

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

3665. ‘Domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae’: quod significet bonum collaterale externum, et inde verum quod conjungendum, constat ex repraesentatione ‘Bethuelis’ quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865; ex repraesentatione ‘Labanis’ quod sit affectio boni in naturali homine, seu affectio boni externi, et proprie bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3129, 3130, 3160, 3612; et ex significatione ‘accipere mulierem e filiabus ejus’ quod sit associari seu conjungi affectionibus veri quae inde; quod ‘accipere mulierem’ sit conjungi, patet, et quod ‘filiae’ sint affectiones, videatur n. 568, 2362, 3024; inde constat quid illa verba significant, nempe quod bonum naturalis repraesentatum hic per ‘Jacobum’ conjungeretur veris quae ex bono collaterali externo.

[2] Haec se ita habent: cum regeneratur homo, tunc ducitur is a Domino primum sicut infans, dein sicut puer, postea sicut adolescens, et tandem sicut adultus; 1 vera quae sicut infans puer discit, sunt prorsus externa et corporea, nam interiora nondum potest capere; vera illa sunt non aliud quam cognitiones talium in quibus intime sunt Divina: sunt enim cognitiones rerum in quibus non intime aliquod Divinum, et sunt in quibus est; cognitiones in quibus intime est Divinum, sunt tales ut admittere possint vera interiora magis et magis successive et ordine, at cognitiones in quibus non est Divinum, sunt tales ut non admittant, sed respuant; sunt enim cognitiones boni et veri externi et corporei, sicut humus quae secundum suam indolem admittit semina hujus non alterius naturae, et unum genus seminum producit et alterum suffocat; cognitiones in quibus intime Divinum, admittunt in se verum et bonum spirituale et caeleste, ex Divino enim quod intus est et disponit, tales sunt; at cognitiones in quibus non Divinum, admittunt modo falsum et malum, nam sunt talis naturae; illae cognitiones veri externi et corporei quae admittunt verum et bonum spirituale et caeleste, significantur hic per ‘filias Labanis ex domo Bethuelis’, at quae non admittunt, significantur per ‘filias 2 Canaan’.

[3] Cognitiones quae ab infantia ad pueritiam addiscuntur, sunt sicut vasa communissima, quae adimplenda sunt 3 bonis, ac sicut adimplentur, illustratur homo; si talia vasa sunt ut in illis possint esse bona genuina, tunc a Divino quod intus in illis, 4 illustratur homo, et hoc successive magis et magis; at si 5 talia sunt ut in illis non possint esse bona genuina, tunc non illuminatur; apparet quidem sicut illustretur, sed est ex lumine fatuo quod est falsi et mali, at usque obscuratur magis et magis per illa quoad bonum et verum.

[4] Cognitiones tales sunt multiplices, et tam multiplices ut vix possint quoad genera recenseri, minus quoad species distingui; derivantur enim a Divino multipliciter per rationale in naturale; quaedam 6 enim immediate influunt per bonum rationalis, et inde in bonum naturalis: etiam in verum hujus boni, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum, ac ibi quoque abeunt in varios rivos; et quaedam influunt mediate per verum rationalis 7 in verum naturalis, etiam in bonum hujus veri, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum videatur n. 3573, 3616. Se habent illa sicut gentes, familiae, et domus ac in illis consanguinitates et affinitates, quod nempe sint qui in linea recta sunt a primo patre, et qui in linea obliqua seu collaterali magis et magis; in caelis haec distinctissima sunt, nam societates ibi omnes secundum genera et species boni et veri, ac inde proximitates, distinctae sunt, n. 685, 2508, 2524, 2556, 2739, 3612; quas etiam repraesentabant antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per id quod ita distincti in gentes, familias, et domos habitarent, n. 470, 471, 483, 1159, 1246; inde quoque erat quod mandatum ut illi qui ab Ecclesia repraesentativa erant, conjugia contraherent intra suae gentis familias, ita enim repraesentari potuit per illos caelum, et ejus societatum conjunctio quoad bonum et verum; sicut hic nunc per Jacobum quod ‘iret ad domum Bethuelis patris matris suae, et acciperet sibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris suae’.

[5] 8 Quod attinet ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono collaterali sunt, et, ut dictum, intus in se habent Divinum, et sic admittere possunt genuina bona, quales sunt apud infantes pueros qui dein regenerantur, sunt in genere tales, quales sunt historicorum Verbi, ut quae ibi dicuntur de Paradiso, de primo homine ibi, de arbore vitae in medio ejus, et de arbore scientiae, 9 ubi serpens qui decepit; haec sunt cognitiones quae in se habent Divinum, et in se admittunt 10 bona et vera spiritualia et caelestia, quia repraesentant et significant illa; tales cognitiones etiam sunt reliqua quae in historicis Verbi, sicut quae ibi de tabernaculo sunt, deque templo, et eorum constructionibus; 11 pariter quae de vestibus Aharonis et filiorum ejus; tum quoque de festis tabernaculorum, primitiarum messis et azymorum, et de similibus aliis; haec et talia, cum ab infante puero sciuntur et cogitantur, tunc ab angelis qui apud illum, cogitatur de Divinis quae repraesentant et significant; et quia angeli his afficiuntur, affectio eorum communicatur, et facit jucundum et volupe quod puero ex illis, et praeparat 12 illius mentem ad recipiendum vera et bona genuina: talia et perplurima alia sunt cognitiones veri externi et corporei ex bono collaterali.

फुटनोट:

1. The Manuscript has vera quae sicut infans discit, sunt prorsus externa seu corporea; but deleted infans... corporea; then continues puer discit sunt prorsus externaet corporea; and finally interpolates infans before puer.

2. The Manuscript has Cannanis

3. The Manuscript inserts veris et.

4. The Manuscript has illuminatur

5. The Manuscript inserts vasa.

6. The Manuscript has nempe

7. The Manuscript inserts et inde.

8. The Manuscript has Quod ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono collaterali sunt, attinet, sunt, sicut dictum quales sunt apud infantes seu pueros primae aetatis, etintus in se habent Divinum et sic admittere possunt genuina vera et bona, tales cognitiones sunt historica Verbi (quales... aetatis is deleted, but similar words are in the First Latin Edition)

9. The Manuscript has e qua serpens decepit Evam

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts quae quia in se Divinum recondunt, et sunt caelestium et spiritualium repraesentativa, etiam admittunt talia.

12. The Manuscript has illorum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.