बाइबल

 

Jeremias 48:13

पढाई करना

       

13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #10184

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

10184. ‘Tectum ejus’: quod significet intimum, constat ex significatione ‘tecti’ quod sit intimum; quod ‘tectum’ sit intimum, est quia est supremum seu altissimum, et quod supremum seu altissimum est, hoc significat intimum, secundum illa quae supra n. 10181 ostensa sunt, et quia ‘tectum’ 1 simile significat ac caput apud hominem; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; 2 quod ‘caput’ significet intimum, 3 videatur n. 5328, 6436, 7859, 9656, 9913, 9914; intimum quod hic per ‘tectum altaris suffitus’ significatur, est intimum cultus; sunt enim in cultu 4 similia quae in ipso homine, a quo cultus, nempe 5 intimum, medium, et externum; intimum vocatur caeleste, medium spirituale, et externum naturale, n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; hi gradus ex correspondentia 6 significantur per caput, pectus, et pedes; similiter per tectum, parietes, et cornua altaris suffitus.

[2] Quia per ‘tectum’ significatur caeleste, quod est intimum, etiam significatur bonum, nam bonum ubivis est intimum, ac verum procedit ex eo, sicut comparative lux a flamma; hoc intelligitur per ‘tectum’ apud Matthaeum, Tunc qui super tecto domus ne descendat ad tollendum quid e domo sua, 24:17; Marcus 13:15; Luc. 17:31;

agitur ibi de ultimis temporibus Ecclesiae, et per ‘esse super tecto’ significatur status hominis qui est in bono, et per ‘descendere ad tollendum quid e domo’ significatur reditio ad priorem statum, videatur n. 3652, et citata n. 9274; et apud Jeremiam,

Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, 48:38;

per ‘luctum super omnibus tectis’ significatur vastatio omnium bonorum apud illos qui in sensu repraesentativo intelliguntur per Moabum, qui sunt qui in bono naturali sunt, qui se facile seduci patiuntur, n. 2468; et per ‘luctum in plateis’ significatur vastatio omnium verorum; quod ‘plateae’ sint vera, videatur n. 2336.

[3] Quia tectum significabat bonum, ideo antiquis erant tecta super domibus ubi ambulabant et quoque ubi adorabant, ut constare potest 1 Sam. 9:25, 26; 2 Sam. 11:2; Zeph. 1:5: apud Moschen, Cum aedificaveris domum novam, facies ambitum tecto tuo, ne ponas sanguines in domum tuam, si ceciderit cadens ex illa. Non conseres vineam tuam mixtim, ne sancta fiat collectio ex semine, quod seminaveris, et ex proventu vineae. Non arabis bove et asino simul. Non indues vestem mixtam, lana et lino simul, Deut. 22:8-11;

ex his quoque patet quod per tectum significetur bonum amoris,

[4] nam singula illa praecepta involvunt similia, quae non patefiunt nisi quam per sensum internum, qui est, quod qui in bono est, qui status est status hominis regenerati, non redibit in statum veri, qui est status prior ejus, nempe cum regenerabatur; in hoc statu enim ducitur homo per verum ad bonum, ita partim a semet, in illo autem seu posteriore, nempe cum regeneratus est, ducitur homo a bono, hoc est, per bonum a Domino;

[5] hoc arcanum est quod in singulis illis interius latet, ita simile quod in Domini verbis 7 apud Matthaeum, Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 24:17, 18:

apud 8 Marcum,

Qui super tecto, ne descendat in domum, neque ingreditor ad auferendum aliquid e domo sua; et qui in agro fuerit, non amplius convertito se retrorsum ad auferendum vestimentum suum, 13:[15, ] 16:

et apud Lucam,

In ista die quicumque erit super domo et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, 17:31, 32;

[6] quis non videre potest quod in his locis arcana caeli contineantur, nam quid alioquin foret, quod non e domo descenderent, et ex agro reverterentur retro et in, et quod meminissent uxoris Lothi? similiter in illis quae apud Moschen, quod ambitum facerent circum tectum ne sanguis si deciderint, et mox quod ager non consereretur mixtim, semine et proventu vineae, non araretur bove et asino simul, nec indueretur vestis mixta lana et lino simul; per ‘tectum’ enim significatur bonum, 9 et per ‘esse super domo’ seu super tecto status cum homo in bono est; per ‘cadere’ inde significatur relapsus ad priorem statum, et per ‘sanguines’ significatur violentia tunc illata bono et vero, n. 10 374, 1005, 4735, 11 6978, 7317, 7326; per ‘vineam’ significatur Ecclesia apud hominem, per ‘proventum 12 vineae’ 13 status veri 14 , n. 9139, per ‘semen tritici’ aut hordei status boni, n. 3941, 7605; per ‘bovem’ etiam significatur bonum, et per ‘arare bove’ status ejus, n. 2781, 9135; similiter per ‘lanam’ ac per ‘induere vestem ex lana’, n. 9470, et per ‘asinum’ significatur verum, n. 2781, 5741, et quoque per ‘linum’, 7601, 9959; sed quomodo ulterius cum hoc arcano se habet, videatur explicatum in locis citatis n. 9274.

फुटनोट:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quod caput significet altered to nam caput significat

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. sicut

5. intimum, (deletes)internum seu medium in the Manuscript, internum, medium, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. The Manuscript inserts cum coelis.

7. The Manuscript inserts in his locis.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et per cadere de eo significatur deprivatio status, si inde labatur; et sanguines ibi est violentia illata bono et vero

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts significatur.

14. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #3690

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

3690. ‘Exivit Jacob e Beersheba’: quod significet vitam remotiorem a doctrinalibus Divinis, constat a significatione ‘ire’ quod sit vivere, de qua n. 3335, 3685; ita ‘exire’ quod sit vivere remotius; et ex significatione ‘Beersheba’ quod sit doctrina Divina, de qua n. 2723, 2858, 2859, 3466; inde patet quod per ‘exivit Jacob 1 e Beersheba’ significetur vita remotior a doctrinalibus Divinis; vita remotior dicitur quando illa est in veris externis, et secundum illa vivitur, sicut est vita infantiae et pueritiae eorum qui regenerantur, de quibus mox supra n. 3688 2 .

[2] Ut 3 amplius pateat quid et qualis illa vita, adhuc paucis dicendum est: omnia historica Verbi sunt vera remotiora a doctrinalibus ipsis Divinis, at usque inserviunt infantibus et pueris ut per illa introducantur in doctrinalia veri et boni interiora, per gradus, et tandem 4 ad ipsa Divina; intime enim in illis est Divinum; 5 cum infantes illa legunt et illis ex innocentia afficiuntur, tunc angeli apud illos in statu amoeno caelesti sunt, nam ii a Domino afficiuntur sensu interno, proinde illis quae historica repraesentant et significant; amoenitas caelestis angelorum est quae influit et facit delectationem apud infantes; ut is status primus sit, seu infantiae et pueritiae regenerandorum, ideo historica Verbi data sunt, ac ita conscripta ut omnia et singula etiam ibi in se Divina contineant.

[3] Quantum illa remota sunt a doctrinalibus Divinis, patere potest ab exemplo ex historicis illis: qui primum modo novit quod Deus descenderit super montem Sinai, et dederit Mosi tabulas quibus inscripta fuerunt decem mandata, et quod Moses illas fregerit, ac Deus super aliis tabulis similia scripserit, is cum solum historico hoc delectatur, in vita veri externi est, remota a doctrinalibus Divinis: postea autem cum incipit delectari et affici ipsis mandatis seu praeceptis quae ibi, ac secundum illa vivit, tunc in vita veri, at usque adhuc remota ab ipsis doctrinalibus Divinis est; vita enim secundum illa est solum vita moralis, cujus praecepta omnibus qui in societate humana sunt, ex ipsa vita civili et legibus ibi notae; sicut quod Numen colendum, parentes honorandi, non occidendum, non adulterandum, non furandum;

[4] sed qui regeneratur, a vita hac remotiore seu a vita morali per gradus inducitur in vitam propiorem doctrinalibus Divinis, hoc est, in vitam spiritualem; cum hoc fit, tunc mirari incipit cur talia mandata seu praecepta cum tanto miraculo e caelo demissa fuerint, et digito Dei inscripta tabulis, cum tamen unicuique populo nota sunt, et quoque scripta in legibus illorum qui nusquam aliquid e Verbo audiverunt; cum in hunc cogitationis statum venit, si inter illos est qui regenerari possunt, in interiorem statum adhuc a Domino perducitur, nempe in illum ut cogitet quod altiora inibi lateant, quae adhuc non novit; et cum Verbum in eo statu legit, tunc passim apud Prophetas, et imprimis apud Evangelistas, invenit quod singula illa praecepta 6 in se caelestiora contineant; sicut quod honorandi parentes, quod cum e novo nascuntur, hoc est, cum regenerantur, alium Patrem accipiant,

[5] et quod tunc Illius filii fiant, et quod Ille sit qui honorandus, ita quod is sensus sit qui interius in illo praecepto latet; per gradus etiam discit quis novus ille Pater, quod nempe sit Dominus, et tandem quomodo Ille honorandus, quod nempe colendus, et quod tunc colatur quando amatur; cum ille qui regeneratur, in hoc vero est, et in vita secundum illud, tunc in doctrinali Divino est; et tunc est in statu angelico, et inde 7 spectat illa quae prius noverat, sicut succedentia ordine, et sicut fluentia ex Divino quasi secundum gradus scalae, supra quam Jehovah seu Dominus est, et super gradibus angeli 8 Ipsius qui ascendunt et descendunt; ita videt illa quibus prius delectatus fuerat, secundum gradus remotiora a se: similiter se habet cum reliquis praeceptis decalogi, videatur n. 2609; inde nunc constare potest quid sit vita doctrinalibus Divinis remotior, quae significatur per quod ‘exivit Jacob e Beersheba’.

फुटनोट:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts a Domino.

3. The Manuscript has Dei

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts et.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts a Domino.

8. The Manuscript has Dei

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.