बाइबल

 

Genesis 8:9

पढाई करना

       

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #906

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

906. Quod ‘tu et uxor tua’ significet Ecclesiam, similiter a serie rerum constare potest; tum quod ‘filii et uxores filiorum tecum’ significent vera et bona conjuncta veris apud illum: quod ‘tu’ significet hominem Ecclesiae, patet; et quod ‘uxor’ significet Ecclesiam, et quod ‘filii’ vera, et ‘uxores filiorum’ bona conjuncta veris, prius passim ostensum est, quare non illis immorandum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.