बाइबल

 

Genesis 44:21

पढाई करना

       

21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

बाइबल

 

Genesis 42:21

पढाई करना

       

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #5816

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

5816. ‘Non addetis videre facies meas’: quod significet quod sic nulla misericordia et conjunctio cum veris in naturali, constat ex significatione ‘faciei’ cum praedicatur de Domino, quod sit misericordia, de qua n. 222, 223, 5585; inde ‘non videre facies’ est quod nulla misericordia, n. 5585, 5592, et cum nulla misericordia, etiam nulla est conjunctio; est enim nullus amor, qui est conjunctio spiritualis; amor Divinus vocatur misericordia respective ad genus humanum in tantis miseriis constitutum; quod nulla conjunctio cum veris in naturali, est quia per filios Jacobi, ad quos illa verba dicta sunt 1 , vera in naturali repraesentantur, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512.

[2] Cum hoc quod nulla misericordia et conjunctio cum veris in naturali, nisi verum quod per ‘Benjaminem’ repraesentatur, subjiceretur bono interno quod ‘Josephus’, ita se habet: verum quod facit ut homo sit Ecclesia, est id verum quod ex bono; cum enim homo in bono est, tunc ex bono videt vera, et percipit illa, et sic credit quod vera sint, nusquam autem si homo non in bono est; bonum est sicut flammula quae dat lucem et illuminat, et facit ut homo vera videat, percipiat et credat; 2 affectio enim veri ex bono determinat visum internum illuc, et abstrahit illum a mundanis et corporeis quae tenebras obducunt; tale verum est quod hic ‘Benjamin’ repraesentat; quod id verum unicum Ecclesiae sit, videatur n. 5806, 3 hoc est, unicum quod facit ut homo sit Ecclesia; sed hoc verum omnino subjectum erit bono interno quod repraesentatur per ‘Josephum’; per bonum internum enim influit Dominus et dat veris quae infra, vitam, ita quoque huic vero quod est ex bono spirituali e naturali, quod repraesentatur per ‘Israelem’, n. 4286, 4598;

[3] ex his quoque patet quod conjunctio fiat per hoc verum cum veris quae infra; nam 4 nisi hoc verum 5 subjectum foret bono interno, ut inde habeat influxum boni in se, 6 nulla foret receptio misericordiae quae continue a Domino 7 per bonum internum influit, 8 9 nullum enim esset medium; et si nulla receptio misericordiae, etiam nulla conjunctio foret; haec sunt quae significantur per ‘si non descendat frater 10 vester minimus cum 11 vobis, non addetis videre facies meas’.

फुटनोट:

1. The Manuscript inserts ad filios Jacobi per quos.

2. The Manuscript inserts est with comma after bono.

3. consequenter

4. The Manuscript inserts in vera quae non ex bono, non potest Dominus influere, influit enim per bonum in vera, inde constare potest, quod.

5. subjiceretur

6. The Manuscript inserts quod.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts foret, .

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. noster, in the First Latin Edition.

11. nobis, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.