Arcana Coelestia #2076
2076. Vers. 18. Et dixit Abraham ad Deum, Utinam Jishmael vivat coram Te. ‘Dixit Abraham ad Deum’ significat perceptionem Domini ex amore: ‘utinam Jishmael vivat coram Te’ significat alios qui ex vero rationales sunt ut non pereant.
Romanos 4:18
18
qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.