बाइबल

 

Genesis 15:13

पढाई करना

       

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

बाइबल

 

Exodus 1:11

पढाई करना

       

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #6661

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

6661. ‘Et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni’: quod significet doctrinas ex falsificatis veris in naturali ubi scientifica abalienata, constat ex significatione ‘urbium’ quod sint doctrinae in utroque sensu, de qua n. 402, x2449, 2943, 3216, 4492, 4493; ex significatione ‘promptuariorum’ quod sint falsificata vera, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 1 5160, 5799, 6015 fin. ; quod ibi scientifica abalienata, videatur supra n. 6651, 6652. Quod ‘urbes promptuariorum quas populus Israelis aedificavit Pharaoni’ sint doctrinae ex falsificatis veris, est quia illi qui in scientificis abalienatis a vero sunt, qui per ‘Pharaonem et Aegyptios’ hic significantur, omnia vera Ecclesiae pervertunt et falsificant, et ex ita perversis et falsificatis veris sibi doctrinas faciunt.

[2] Vox per quam in lingua originali exprimuntur promptuaria etiam significat armamentaria, et quoque thesauraria, quae in sensu interno significatione 'paene simili sunt; promptuaria enim sunt ubi annona colligitur, et per annonam significatur verum, n. 2 5276, 5280, 5292, 5402, et in opposito sensu falsum; armamentaria autem sunt ubi reconduntur arma belli, per quae significantur talia quae sunt veri pugnantis contra falsa, et in opposito sensu quae sunt falsi pugnantis contra vera, n. 1788, 2686; thesauraria sunt ubi opes reponuntur, et per opes ac divitias significantur cognitiones boni et veri, n. 4508, 3 in opposito sensu cognitiones mali et falsi; ita per urbes promptuariorum, seu armamentariorum, seu thesaurariorum, significantur in genere doctrinae ex falsificatis veris.

फुटनोट:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts ita.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.