बाइबल

 

Ezechiel 36:23

पढाई करना

       

23 Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #54

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

54. Masculum et feminam creavit illos. Quid per masculum et feminam in sensu interno intelligatur, Antiquissimae Ecclesiae notissimum fuit, at vero apud posteros, quando sensus interior Verbi, etiam hoc arcanum periit: summae illorum felicitates et deliciae erant conjugia, et quicquid usquam assimilari potuit conjugiis, assimilabant ut inde perciperent felicitatem conjugii; et quia interni homines erant, delectabantur solum internis, externa solum spectabant oculis, sed cogitabant de illis quae repraesentabant, sic ut externa illis nihil essent, modo ut aliquid possent ab iis reflectere ad interna, et ab internis ad caelestia, et sic ad Dominum, Qui iis erat omne; proinde ad conjugium caeleste, a quo felicitas eorum conjugiorum venire percipiebant: ideo in homine spirituali intellectum vocabant masculum, et voluntatem feminam, quae cum unum agerent, dicebant conjugium: ab Ecclesia illa emanavit formula quae sollemnis facta, quod Ipsa Ecclesia ab affectione boni vocata sit ‘filia’, tum ‘virgo’, ut ‘virgo Zion, virgo Hierosolyma’, ut et ‘uxor’. Sed de his vide cap. seq. ad 2:23, et ad cap. 3:15.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.