बाइबल

 

Exodus 39:43

पढाई करना

       

43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Apocalypsis Revelata #669

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 962  
  

669. (Vers. 5.) "Post haec vidi, et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo," significat quod visum sit intimum Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est. -Per "Templum" significatur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Humanum Suum, et inde Caelum et Ecclesia (191, 529), hic Caelum Christianum; per "Tabernaculum Testimonii significatur intimum illius Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est, quoniam per "Tabernaculum" aeque significatur Caelum (585), ac intimum Tabernaculi fuit ubi erat Arca, in qua fuerunt binae Tabulae, quibus digito Dei inscripta fuerunt decem Verba, quae sunt decem praecepta Decalogi, quae intelliguntur per "Testimonium," et quoque vocantur "Testimonium;" ex quibus patet, quod per "vidi et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo" significetur quod visum sit intimum Caeli ubi Dominus in Sua sanctitate in Lege, quae Decalogus, est: quod per "Tabernaculum Testimonii" etiam significetur ubi Verbum, est quia "Testimonium" non solum dicitur de Lege quae Decalogus, sed etiam de Verbo, ac de Domino ut Verbum, quia Verbum testatur de Ipso (490, 555). Quod in Caelo Verbum sit, et hoc repositum in intimo ejus, quod vocatur Sacrarium, et quod ibi sit Lux flammea et candida, excedens omnem gradum lucis, quae extra illud in Caelo est, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (70-75), et de Sacrario illo (73 ibi). De sanctitate Legis, quae Decalogus, videatur Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex praeceptis Decalogi (53-60). Quod Arca, in qua fuerunt binae Tabulae Decalogi, adytum seu intimum Templi Hierosolymitani fecerit, et quod sic Tabernaculum ibi, videatur 1 Regnum 6:19-28; 8:3-9. 1 Quod lex, quae Decalogus, dicta sit Testimonium, constat ex his locis:

"Descendit Moses, et duae Tabulae Testimonii in manu ejus; erant Tabulae opus Dei, scriptura erat scriptura Dei, excisa super tabulis," (Exodus 32:15-16);

"Duae Tabulae Testimonii, Tabulae lapidis, scriptae digito Dei," (Exodus 31:18);

Dixit Jehovah, "In Arcam dabis Testimonium, quod dabo tibi," (Exodus 25:16, 21-22); 2

"Et Moses sumpsit et dedit in Arcam Testimonium," (Exodus 40:20);

"Ut tegat nubes suffimenti Propitiatorium, quod super Testimonium," (Leviticus 16:13);

Jehovah dixit ad Mosen "Relinque baculos coram Testimonio, et baculum Aharonis postea ante Testimonium," (Numeri 17:19, 25 (B.A. 4, 10));

"Et Moses reliquit baculos coram Jehovah," (Numeri 17:22 (B.A. 7)).

Arca vocatur "Arca Testimonii," (Exodus 31:7);

ac Tabernaculum vocatur "Habitaculum Testimonii," (Exodus 38:21).

फुटनोट:

1. 3-9 pro "4 ad 10"

2. xxv. pro "xxiv."

  
/ 962  
  

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Apocalypsis Revelata #70

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 962  
  

70. Quoniam Dominus Solus pro Deo Caeli et Terrae agnoscitur ab illis qui e Nova Ipsius Ecclesia in Caelis sunt et in Terris erunt, ideo in primo capite Apocalypseos de Solo Domino agitur, et in binis his sequentibus est Solus Qui loquitur ad Ecclesias, et Solus Qui dabit felicia vitae aeternae. Quod Solus sit Qui loquitur ad Ecclesias, patet ex his:

"Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit Qui tenet septem Stellas in dextra Sua; Qui ambulat in medio septem Candelabrorum aureorum," (2:1);

"Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus," (2:8);

Angelo Ecclesiae quae in Pergamo scribe: Haec dicit Qui habet romphaeam ancipitem acutam," (2:1);

Angelo Ecclesiae in Thyatiris scribe: Haec dicit Filius Dei, Qui habet oculos sicut flammam ignis, et pedes similes chalcolibano," (2:18);

"Angelo Ecclesiae quae in Sardibus scribe: Haec dicit Qui habet septem Spiritus Dei et septem Stella,s," (3:1);

"Angelo Ecclesiae quae in Philadelphia scribe: Haec dicit Sanctus Verus, Qui habet clavem Davidis," (3:7);

"Et Angelo Ecclesiae in Laodicea scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium creaturae Dei," (3:14).

Haec desumpta sunt ex capite primo, in quo de Solo Domino agitur et Ipse ibi per omnia illa describitur.

  
/ 962