बाइबल

 

Exodus 29

पढाई करना

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #10152

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

10152. ‘Et Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Mihi’: quod significet repraesentativum Domini in utrisque quoad opus salvationis, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad bonum caeleste, de qua n. 9806, 1 9946, 10068, et ex repraesentatione ‘filiorum Aharonis’ quod sint Dominus quoad bonum spirituale, de qua n. 10017, 10068, ita in caelis utrisque, tam superioribus quam inferioribus; nam sive dicas bonum caeleste, sive regnum caeleste, sive caelos superiores, idem est, et quoque sive dicas bonum spirituale, sive regnum spirituale, sive caelos inferiores, idem est; de caelis superioribus et inferioribus videantur quae 2 mox supra n. 10150, 10151, dicta sunt; et ex repraesentatione ‘sacerdotii’ quod sit opus salvationis Domini, de qua n. 9809, 10017; inde patet quod per ‘sanctificare Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Jehovae’ significetur repraesentativum Domini in caelis utrisque quoad opus salvationis.

[2] Licet 3 4 adhuc aliqua de opere salvationis Domini dicere: notum est in Ecclesia quod Dominus sit Salvator et Redemptor generis humani, sed paucis notum est quomodo id intelligendum est; qui in externis Ecclesiae sunt credunt quod Dominus mundum, hoc est, genus humanum, redemerit 5 per sanguinem Suum, per quem intelligunt passionem crucis; sed qui in internis Ecclesiae sunt sciunt quod per sanguinem Domini nemo salvetur sed per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Domini; qui in intimis Ecclesiae sunt, 6 per sanguinem Domini intelligunt Divinum Verum procedens ab Ipso, et per passionem crucis intelligunt ultimum tentationis Domini, per quod prorsus subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum Suum, hoc est, id Divinum fecit; et quod per id redemerit et salvaverit omnes qui se regenerari per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Ipsius patiuntur; per ‘sanguinem Domini’ etiam in sensu interno, secundum 7 quem angeli in caelis percipiunt Verbum, intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 4735, 8 5476, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9 9393, 10026, 10033.

[3] Sed quomodo salvatus et redemptus est 10 homo a Divino, per quod subjugaverit inferna ac glorificaverit Humanum Suum, nemo scire potest nisi sciat quod apud unumquemque hominem sint angeli e caelo ac spiritus ab inferno, et quod nisi illi adsint apud hominem jugiter, homo non possit aliquid cogitare et aliquid velle; et sic quod homo quoad interiora sua sit vel sub dominio spirituum qui ab inferno vel sub dominio angelorum e caelo; cum hoc primum notum est, tunc sciri potest quod nisi Dominus prorsus subjugaverit inferna, et omnia tam ibi quam in caelis redegerit in ordinem, nemo salvari potuerit; pariter nisi Dominus Humanum Suum Divinum fecerit, et per id Sibi acquisiverit Divinam Potestatem 11 super inferna et super caelos in aeternum; nam absque Divina Potestate nec inferna nec caeli in ordine teneri possunt; potentia enim per quam existit aliquid, erit perpetua ut subsistat, nam subsistentia est 12 perpetua existentia;

[4] ipsum Divinum, quod Pater vocatur, absque Divino Humano, quod 13 dicitur Filius, id non efficere potuit 14 , quoniam ipsum Divinum absque Divino Humano non pertingere potest ad hominem, ne quidem ad angelum, cum humanum genus se prorsus removit a Divino, ut factum est in fine temporum, cum amplius nulla fides et nulla charitas, quapropter tunc Dominus in mundum venit, ac restauravit omnia, et hoc ex Humano Suo, ac ita salvavit et redemit hominem per fidem et amorem in Dominum a Domino; hos enim Dominus ab infernis et a damnatione aeterna detinere potest, non autem illos qui rejiciunt fidem et amorem ab Ipso in Ipsum, nam hi rejiciunt salvationem et redemptionem.

[5] Quod ipsum Divinum per Divinum Humanum id faciat, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ab illis ubi Divinum Humanum, quod est Filius Dei, vocatur dextra et bracchium Jehovae, et ubi dicitur quod Domino omnis potestas in caelis et in terris; quod Dominus dicatur ‘dextra’ et ‘bracchium Jehovae’, videatur n. 10019, et quod Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, n. 10089; quod Dominus ex 15 Divino Humano subjugaverit inferna, ac redegerit omnia ibi et in caelis in ordinem, et simul tunc glorificaverit Humanum Suum, hoc est, Divinum id fecerit, citata n. 9528, et n. 9715, 9809, 9937, 10019; et quod ipsum Divinum, quod Pater vocatur, per Divinum Humanum id effecerit, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, 1:1-3, 14; quod ibi Dominus quoad Divinum Humanum sit qui vocatur ‘Verbum’, patet, nam dicitur ‘Verbum caro factum est’: et porro, Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, vers. 16 18: et alibi apud eundem,

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

et apud eundem,

Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; abhinc cognovistis Patrem et vidistis Ipsum; qui videt Me videt Patrem, 14:6, 7, 9:

et apud Matthaeum, Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

Ex his nunc constare potest quid opus salvationis et redemptionis, et quod id sit ex Divino Humano Ipsius.

फुटनोट:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. de illis

3. The Manuscript inserts hic.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts et salvaverit.

6. si ut sunt angeli in coelis,

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sit

11. inde Ipsi Divina potestas

12. est enim subsistentia

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. potest

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #10033

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

10033. Quia in hoc capite agitur de sacrificio et de holocausto per quae Aharon et filii ejus inaugurarentur in sacerdotium, paucis adhuc dicetur de sanguine et de adipe: quod omnis sanguis sacrificii et holocausti effunderetur ad altare, et quod omnis adeps adoleretur super altari, constat ex statutis et legibus de holocaustis et 1 sacrificiis in Levitico; quod ita 2 fieret, causa fuit quia sanguis significabat Divinum Verum, et adeps Divinum Bonum; quod sanguis id significaverit, constat ex illis quae de sanguine n. 4735, 3 6378, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, ostensa sunt; et quod adeps significaverit Divinum Bonum, ex illis quae n. 5943.

[2] Quod per ‘sanguinem’ Divinum Verum significetur, constat manifeste apud Ezechielem,

Congregate vos a circuitu super sacrificium Meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis; comedetis adipem ad saturitatem 4 , et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo, curru, forti, et omni viro belli: sic dabo gloriam Meam inter gentes, 39:17-22;

quod non sanguis ibi per ‘sanguinem’ intelligatur, quisque videre potest, nam dicitur quod biberent sanguinem principum terrae, et usque ad ebrietatem, et quoque quod comederent adipem usque ad satietatem, et dein quod satiarentur equo et curru; inde patet quod aliud per ‘sanguinem’ intelligatur 5 quam sanguis, et aliud per ‘principes terrae’ quam principes terrae, tum aliud per ‘adipem’, ut et per ‘equum’ et ‘currum’, quam adeps, equus et currus; quid autem significatur non sciri potest quam per sensum internum, hic docet quod ‘sanguis’ sit Divinum Verum, ‘principes terrae’ 6 primaria vera Ecclesiae, ‘adeps’ Divinum Bonum, ‘equus’ sensus internus Verbi, et ‘currus’ ipsa doctrina inde; quod ‘sanguis’ sit Divinum Verum, constat ex locis supra citatis, quod ‘principes 7 terrae’ sint primaria vera, n. 5044, quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 9325, quod ‘equus’ sit sensus internus Verbi, n. 2760-2762, et quod ‘currus’ sit doctrina, n. 5321, 8 8215.

[3] Ex his nunc patet quid significatur per Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, Nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis ipsis; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die: nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo, 6:53-56;

quod ‘caro’ sit Divinum Bonum, videatur n. 3813, 7850, 9127, et quod ‘Filius hominis’ cujus carnem comederent et sanguinem biberent, sit Dominus quoad Divinum Verum ex Divino Bono, n. 9807. 9

[4] Quod autem ‘adeps’ seu ‘pinguedo’ sit Divinum Bonum, constat 10 apud Esaiam,

Faciet Jehovah omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, 25:6:

apud eundem,

Attendite ad Me, et comedite bonum, et delicietur in pinguedine anima vestra, 55:2:

et apud Jeremiam,

Implebo animam sacerdotum pinguedine; et populus Meus bono Meo saturabuntur, 11 31:14;

ex his constare potest 12 cur omnis adeps sacrificii adoleretur super altari, et cur omnis sanguis effunderetur ad latus ejus.

[5] Quia sanguis et adeps Divina illa significabant, ideo populo Israelitico 13 prorsus vetitum fuit comedere adipem et sanguinem, ut constat apud Moschen, Statutum aeternitatis in generationes vestras, Nullum adipem et nullum sanguinem comedetis, Lev. 3:17:

apud eundem,

Nullum adipem sive bovis, sive 14 ovis, sive caprae comedetis; omnis qui comederit adipem de bestia, de qua offertur ignitum Jehovae, exscindetur anima comedens e populis suis, Lev. 7:23, 25:

et apud eadem, Quisquis comederit ullum sanguinem, dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi sui 15 , Lev. 17:10-14; tum Deut. 12:16, 23-25 16 .

[6] Quod tam severe prohibitum 17 fuerit comedere 18 sanguinem et adipem, erat causa quia per id repraesentabatur profanatio Divini Veri et Divini Boni, gens enim Israelitica et Judaica erat in externis separatis ab internis, ita in nullo Divino Vero et in nullo Divino Bono quoad fidem et amorem, sed in cultu externo absque illis; erant enim in amore sui et mundi prae aliis gentibus, consequenter in malis inde scaturientibus, quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, et crudelitas; inde etiam erat quod interna vera non illis revelata fuerint, si enim revelata fuissent, non potuissent non profanare illa; quod gens illa talis fuerit, videantur citata n. 9320 fin. et n. 9380; quapropter profanationem repraesentavissent, si comedissent sanguinem et adipem; nam quicquid apud illos institutum fuit, repraesentativum interiorum Ecclesiae et caeli fuit 19 .

[7] Ex his iterum patet quid significatur per quod comederent adipem ad satietatem 20 , ac quod biberent sanguinem, sanguinem principum terrae, usque ad ebrietatem, apud Ezech. 39:17-22, de quibus supra, quod nempe cum interiora aperta sunt, tunc illis qui in interioribus essent, hoc est, in fide et in amore in Dominum, appropriaretur Divinum Verum, et Divinum Bonum, quod factum cum Dominus in mundum venit, apud gentes, quapropter etiam ibi dicitur, Sic dabo gloriam Meam inter gentes; per ‘gloriam’ significatur Divinum Verum procedens a Domino quale est in caelo, n. 9429, et per ‘gentes’ significantur omnes qui in bono, n. 1259, 1260, 1416, 1849, 4574, 6005, 8771, 9256.

[8] Haec confirmat Ipse Dominus cum dicit quod caro Ipsius esset vere cibus et sanguis Ipsius esset vere potus, et qui comederet Ipsius carnem et biberet Ipsius sanguinem, in Ipso maneat et Ipse in illo, Joh. 6:55, 56, et quoque quod instituerit Sanctam Cenam, in qua comederent Ipsius carnem et biberent Ipsius sanguinem, Matth. 26:[26, ] 27, 28, 29 per quae significatur appropriatio Divini Boni et Divini Veri ab Ipso; et appropriatio Divini Boni et Divini Veri a Domino non dari potest quam apud illos qui agnoscunt Divinum Domini, nam hoc est primum et ipsum essentiale omnium quae fidei sunt in Ecclesia; non enim recludi caelum aliis potest, 21 quia totum caelum in illa fide est, ita non potest communicari illis Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, quod per sanguinem ibi intelligitur; caveat itaque sibi quicumque sit 22 intra Ecclesiam ne Dominum neget, et quoque ne Divinum Ipsius, nam ad illam negationem clauditur caelum et aperitur infernum; sunt enim separati a Domino, ita a caelo, ubi Divinum Domini est omne in omnibus, nam id facit caelum; et cum caelum clausum est, quidem scientia veritatum fidei ex Verbo et ex doctrina Ecclesiae datur, sed nusquam fides quae fides, nam fides quae fides desuper venit, hoc est, per caelum a Domino.

[9] Quod Dominus ita locutus sit, nempe quod Divinum Bonum procedens ab Ipso dixerit carnem Suam, et Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius dixerit sanguinem Suum, erat causa quia Verbum, quod ab Ipso, erat Divinum 23 implens universum caelum; 24 tale Verbum erit per correspondentias, proinde repraesentativum et significativum in omnibus et 25 singulis, 26 ita enim et non aliter conjungit homines Ecclesiae cum angelis in caelis; nam cum homines percipiunt 27 Verbum secundum litteram, angeli percipiunt illud secundum sensum internum, ita pro carne Domini Divinum Bonum, et pro sanguine Ipsius 28 Divinum Verum, utrumque a Domino; inde sanctum influit per Verbum.

फुटनोट:

1. The Manuscript inserts de.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. satietatem, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. significetur

6. The Manuscript inserts sint.

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. (in the margin) Ex his nunc patet, quid significatur per Domini Verba apud Johannem 6:53, 54, 55, 56, quae adducta.

10. The Manuscript inserts etiam.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. nunc patet

13. The Manuscript inserts et Judaico.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. ejus

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. vetitum

18. edere

19. fuerunt, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

20. saturabuntur ad saturitatem

21. The Manuscript inserts inde.

22. The Manuscript deletes here and, and inserts after Ecclesiam, .

23. ita simul

24. The Manuscript inserts et.

25. The Manuscript inserts in.

26. The Manuscript inserts ita conjungens, .

27. homo percipit

28. Domini

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.