बाइबल

 

Exodus 25:9

पढाई करना

       

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #8685

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

8685. ‘Et 1 sedit Moscheh ad judicandum populum’: quod significet veri Divini dispositionem apud illos qui ab Ecclesia spirituali in statu antequam ex bono, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum Divinum immediate a Domino procedens, de qua n. 7010, 7382, ex significatione ‘judicare’ quod sit dispositio; quod ‘judicare’ hic sit dispositio, est quia verum Divinum non judicat aliquem, sed influit et disponit ut recipiatur; ex receptione dein fit judicium secundum leges ordinis; hoc intelligitur per judicium Domini, Matth. 25:31 -- fin. ; Joh. 5:22, 26, 27, 30, 9:39;

quod 2 id intelligatur, constat a Domini verbis ubi dicit quod neminem judicet, Joh. 3:17-21, 3 7:24, 12:47, 48;

ex repraesentatione ‘Israelis’, qui hic est ‘populus’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645; ex his patet quod per ‘ 1 sedit Moscheh ad judicandum populum’ significetur veri Divini immediate a Domino procedentis dispositio apud illos qui ab Ecclesia spirituali;

[2] quod sit in statu antequam ex bono, constat ex illis quae sequuntur; sunt enim bini status homini qui regeneratur et fit Ecclesia 4 ; 5 in primo statu agit ex vero, 6 in altero ex bono, de quibus videatur n. 8516, 8539, 8643, 8648, 8658; in utroque statu ducitur homo a Domino, sed in primo per influxum immediatum, in altero autem per influxum tam immediatum quam mediatum; de influxu boni et veri a Domino immediato et mediato, videatur n. 6472-6478, 6982, 6985, 6996, 7054-7058, 7270; influxus immediatus repraesentatur 7 per quod Moscheh judicaverit populum solus, at influxus tam immediatus 8 quam mediatus per quod principes 9 millenorum, centenorum, quinquagenorum, et decadum, electi fuerint, qui res parvas judicarent, et res magnas referrent ad Moschen, de quibus in sequentibus. Sed haec sunt arcana quae vix aliquis intelligere potest nisi qui in illustratione est a Domino, et per illustrationem in perceptione; describi quidem possunt influxus illi, et quoque effectus inde, sed usque non cadunt rite in cogitationem nisi perceptio ex caelo sit; et perceptio ex caelo non datur nisi apud illos qui in amore veri ex bono sunt; et ne sic quidem, nisi in amore veri ex genuino bono.

फुटनोट:

1. stetit, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. hoc

38:15 in the Second Latin Edition. 7:24 refers to judgement but not to judging nobody.

4. The Manuscript inserts spiritualis.

5. The Manuscript deletes in primo statu and inserts primus cum.

6. et alter cum

7. The Manuscript inserts hic.

8. et, in the First Latin Edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.