27
Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
27
Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
9226. ‘Septem diebus erit cum matre sua’: quod significet statum illorum primum cum veris, constat ex significatione ‘septem dierum’ quod sit status primus illorum qui regenerantur, ‘dies’ enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 8426, 9213, et ‘septem’ sunt a principio ad finem, ita plenum, n. 728, 6508; et ex significatione ‘matris’ quod sit Ecclesia quoad verum, ita quoque verum Ecclesiae, de qua n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, 1 5581, 8897; inde sequitur quod per ‘septem diebus erit cum matre sua’ 2 significetur status primus ad plenum seu integer a principio ad finem, quando in veris. Quomodo cum his se habet, in sequenti articulo dicetur.
फुटनोट:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.