बाइबल

 

Exodus 20:4

पढाई करना

       

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #2827

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

2827. ‘Et non cohibuisti filium tuum, unicum tuum, a Me’: quod significet unitionem Humani cum Divino per ultimum tentationis, constare potest a significatione ‘filii tui’, nempe Jishaki, quod sit Divinum Rationale, de qua prius, seu 1 Divinum Humanum, hoc enim in Rationali incohat, n. 2106, 2194, ‘hoc unicum’ dicitur quia unigenitum, videatur n. 2773; et a significatione ‘non cohibere a Me’ quod sit facere ut uniatur, nempe Ipsi Divino: quod unitio facta sit per ultimum tentationis, ex omnibus illis quae praecedunt, patet.

फुटनोट:

1. The Manuscript inserts quod idem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.