बाइबल

 

Exodus 15:13

पढाई करना

       

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #8321

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

8321. ‘Usque dum transibit populus Tuus’: quod significet quod sic absque discrimine infestationis salvabuntur omnes qui in facultate recipiendi verum boni et bonum veri, constat ex significatione ‘transire’ quod sit absque discrimine infestationis salvari, nam cum 1 injecti inferno et remoti sunt illi qui in falsis a malo qui 2 infestaverunt, tunc non 3 sunt qui obstant injiciendo falsa et mala, et sic 4 inhibent a receptione boni et veri a Domino; haec sunt quae hic per ‘transire’ significantur; nam quamdiu mali non conjecti fuerunt in infernum, vix aliqui potuerunt transire, hoc est, salvari, nam tunc mali continue excitabant mala et falsa apud illos qui in alteram vitam veniebant, et sic retrahebant a bono et vero; ut itaque illi qui in bono et vero a talibus liberarentur, Dominus in mundum venit, et cum in mundo fuit, tunc per continuas tentationes in Se admissas, et per continuas in illis victorias, subjugavit omnes tales, et dein per praesentiam Suam fecit ut conjicerentur in infernum ubi obsessi a suis malis et falsis in aeternum vincti 5 tenerentur.

[2] Per ‘populum’ hic intelliguntur qui in facultate recipiendi verum boni et bonum veri sunt, nam populus 6 in genere significat illos qui in vero et bono fidei 7 , n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, hic significat Israelem, hoc est, illos qui ab Ecclesia spirituali, seu quod idem, qui in vero boni et in bono veri, n. 8 7957, 8234. In facultate recipiendi verum boni et bonum veri dicitur quia non alii in facultate illa sunt quam qui vitam charitatis vixerunt; haec vita dat facultatem illam; 9 quam maxime errant qui credunt quod fides absque 10 charitate hoc quale possit dare; nam fides absque charitate est dura et resistens, et rejicit omnem influxum a Domino, sed charitas cum fide 11 est cedens et mollis, et recipit influxum; inde est quod charitas det illam facultatem, non autem fides absque charitate; et quia charitas dat illam facultatem, etiam illa est quae salvat, nam qui salvantur non salvantur per 12 charitatem a se sed per 12 charitatem a Domino, consequenter per facultatem recipiendi 13 illam.

फुटनोट:

1. remoti sunt ac immersi inferno

2. infestaverant

3. The Manuscript inserts amplius.

4. inhibendo

5. tenentur

6. The Manuscript places this after significat.

7. The Manuscript inserts sunt.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. vita charitatis

11. The Manuscript has is confused but seems to read est qui emollit et recipit influxum.

12. bonum

13. illud

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.