बाइबल

 

Daniel 2:7

पढाई करना

       

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #3020

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

3020. ‘Administrantem omnia quae ei’: quod significet naturalis hominis officia, constat ex significatione ‘administrare’, et quidem ‘administrare omnia’, quod sit obire officia seu munia: quod naturalis homo respective ad rationalem, seu quod idem, externus homo respective ad internum, se habeat similiter ac administrator in domo, videatur n. 1795; omnia quae in homine sunt, se habent sicut una domus, hoc est, sicut una familia, quod sit qui patrisfamilias munus obit, et sint qui servorum; ipsa mens rationalis est qui disponit omnia sicut paterfamilias, et per influxum in mentem naturalem ordinat; mens autem naturalis est 1 quae ministrat et administrat; quia mens naturalis est distincta a mente rationali, et in gradu infra 2 hanc, et ex quodam proprio etiam agit, vocatur illa respective ‘servus senior domus’, et ‘administrans omnia quae ei ibi’;

[2] quod mens naturalis sit distincta mens a rationali, et in gradu inferiore, ac in quodam proprio, constare potest ex illis quae ibi, et ejus officiis; illa quae ibi sunt omnia scientifica, ita quoque omnes cognitiones cujuscumque generis 3 , verbo omnia et singula quae sunt memoriae exterioris seu corporeae, de qua n. 2471, 2480. Illius etiam est omne imaginativum, quod est interius sensuale apud hominem, ac viget imprimis apud pueros et in aetate prima adolescentiae; illius etiam sunt omnes affectiones naturales quas homo cum brutis animalibus communes habet;

[3] inde patet quae ejus officia sunt: mens autem rationalis est interior; 4 cognitiva quae ibi, non patent coram homine, sed sunt, cum in corpore vivit, imperceptibilia, nempe omnia et singula quae sunt memoriae interioris, de qua n. 2470-2474, 2489, 2490; omne etiam cogitativum quod perceptivum aequi et justi, tum veri et boni, est ejus; etiam omnes affectiones spirituales quae proprie humanae sunt et per quas homo a brutis animalibus 5 distinguitur; mens haec ab illis influit in mentem naturalem, et ea quae ibi excitat, et visu quodam intuetur, et sic judicat et concludit. Quod hae binae mentes distinctae sint, patet manifeste ex eo quod apud plures mens naturalis dominetur super mentem rationalem, seu quod idem, externus homo super internum; et quod solum apud illos non dominetur, sed servit, qui in bono charitatis sunt, hoc est, qui a Domino se duci patiuntur.

फुटनोट:

1. The Manuscript has qui

2. The Manuscript has illam

3. The Manuscript inserts sunt.

4. The Manuscript has cognitiones but deletes and inserts cognitiva.

5. The Manuscript places this after homo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #425

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

425. Quod ‘aes’ significet bonum naturale, adhuc orbi ignotum est; tum quod unumquodvis metallum quod nominatur in Verbo, significet quoddam in sensu interno; ut ‘aurum’ bonum caeleste; ‘argentum’ verum spirituale; ‘aes’ bonum naturale; ‘ferrum’ verum naturale, et sic porro reliqua; similiter lapis et lignum; talia significata sunt per aurum, argentum, aes, lignum, in arca et tabernaculo; similia in templo, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus:

apud Prophetas elucet quod talia significentur; ut apud Esaiam,

Suges lac gentium, et uber regum suges, ... pro aere adducam aurum; et pro ferro adducam argentum; et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam, 60:16, 17;

ubi de Adventu Domini et Ipsius regno, et Ecclesia caelesti agitur; pro aere aurum; significat pro bono naturali bonum caeleste; ‘pro ferro argentum’ pro vero naturali verum spirituale; ‘pro lignis aes’ significat pro corporeo bono naturale bonum; ‘pro lapidibus ferrum’ significat pro sensuali vero naturale verum:

apud Ezechielem,

Javan, Tubal et Meshech, hi mercatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt negotiationem tuam, 27:13;

ubi agitur de Tyro, per quem significantur qui possident divitias spirituales et caelestes, ubi ‘vasa aeris’ pro bonis naturalibus:

apud Mosen,

Terra, ejus lapides ferrum, et ex montibus ejus excides aes, Deut. 8:9;

ubi similiter ‘lapides’ pro vero sensuali, et ‘ferrum’ pro vero naturali seu rationali, et ‘aes’ pro bono naturali. ‘Quatuor animalia, seu cherubi’ visi Ezechieli, ‘quorum pedes micantes sicut species aeris laevigati’, 1:7;

ibi ‘aes’ similiter significat bonum naturale, nam ‘pes hominis’ repraesentat naturale: similiter Danieli visus, Vir indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus sicut tarshish, brachia ejus et pedes ejus sicut species aeris laevigati, Dan. 10:5, 6.

Quod ‘serpens aeneus’, Num. 21:9, repraesentaverit Domini Bonum sensuale et naturale, prius videas [n. 197].

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.