बाइबल

 

Daniel 2:4

पढाई करना

       

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #426

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

426. Quod ‘ferrum’ significet verum naturale, praeter ab illis quae allata sunt, etiam constat apud Ezechielem de Tyro, Tarshish negotiatrix tua, prae multitudine omnis affluentiae, in argento, ferro, stanno et plumbo, dederunt mercaturas tuas: Dan et Javan, et Meusal 1 , in negotiationibus tuis dederunt ferrum tersum; casia et calamus in foro tuo fuit, 27:12, 19;

ex his et quae praecedunt et sequuntur in eodem capite, constat manifeste quod significentur divitiae caelestes et spirituales, et quod per singula quae nominantur, aliquid speciale; tum etiam per nomina; nam Verbum Domini est spirituale non verbale:

[2] apud Jeremiam,

Num conteret ferrum, ferrum a septentrione et aes? facultates tuas et thesauros in praedam dabo, non in pretio, et quidem pro omnibus peccatis His, 15:12, 13;

ubi ‘ferrum et aes’ pro vero et bono naturali; ‘quod venit a septentrione’ significat sensuale et naturale, nam naturale respective ad spirituale et caeleste est sicut caligo seu septentrio ad lucem aut meridiem; ’ aut sicut umbra, quam significat quoque ‘Zillah’ 2 hic, quae mater: quod ‘facultates et thesauri’ sint divitiae caelestes et spirituales, etiam manifeste patet:

[3] apud Ezechielem,

Accipe tibi sartaginem ferri; et da eam parietem ferri, inter te et inter urbem, et disponas facies tuas ad eam, et sit in obsidionem, et angustes contra eam, 4:3;

quod per ‘ferrum’ hic significetur veritas, etiam constat; veritati tribuitur robur quia ei non resisti potest, quare etiam praedicatur de ferro, quo significatur veritas seu verum fidei, quod confringat et contundat; ut apud Dan. 2:33, 40;

et apud Johannem, Qui vicerit, ... illi dabo potestatem super gentes, illi pascat 3 eas virga ferrea; sicut vasa figulinorum 4 conterantur, Apoc. 2:26, 27:

apud eundem,

Mulier peperit filium masculum, qui pasturus4 erit omnes gentes virga ferrea, Apoc. 12:5;

[4] quod ‘virga ferrea’ sit veritas quae est Verbi Domini, apud Johannem explicatur, Vidi caelum apertam, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo, vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat pugnat; ... indutus erat vestimento tincto sanguine, vocaturque nomen ejus Verbum Dei, ... ex ore illius exit romphaea: acuta, et per illam percutiet gentes, ac ille 3 pascet eos virga ferrea Apoc. 19:11, 13, 15.

फुटनोट:

1. The Hebrew here is doubtful. In 3923 Swedenborg has Dan et Javan, adveniens in nundinis tuis, in 10256 and 10258 he has Dan et Javan netum in negotiationibus tuis. The Revised Version (1881–1885) has ‘traded with yarn’ or, in the margin, traded from Uzal. The Revised Version The Revised Version (1881–1885) has Vedan for Dan, but the existence of such a place seems doubtful.

2. Hebrew (zillah) means ‘screen’, or ‘shade’.

4. In Arcana Coelestia 4876 and Apocalypsis Revelata Swedenborg has figulina; in Apocalypsis Explicata fictilia.

3. Greek is poimaino = ‘to shepherd’, hence ‘feed, guide or rule’. The usual verb for ‘rule’ is hegeomai. Cf. Matth. 2:6, Revised Version (1881-1885)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #10258

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

10258. ‘Et 1 casiam’: quod significet verum adhuc interius ex bono, constat ex significatione ‘casiae’ quod sit verum interius interni hominis; quod ‘casia’ id sit, patet ex illis quae supra dicta et ostensa sunt, nam caelestia 2 eo ordine sequuntur ab extremo ad intimum; quare est intimum verum, quod per ‘casiam’ significatur, est enim quartum in ordine. Quod ‘casia’ sit verum ex bono, est quia intimum verum procedit immediate ex bono, et conjunctim agit cum bono 3 in inferioribus, quod fit cum intellectuale prorsus unum agit cum 4 voluntate, sic ut non internoscatur num sit ex hoc vel num ex illo; caelestia 5 etiam, quo interiora sunt eo perfectiora sunt, nam crescit omnis perfectio versus interiora, et omnis perfectio 6 est ex bono, hoc est, per bonum a Domino.

[2] Memoratur casia inter illa quae significant caelestia, apud Ezechielem,

Dan et Javan netum in negotiationibus tuis dederunt, ferrum tersum, casia, et calamus in negotiatione tua fuit, 7 27:19;

ibi agitur de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni in Ecclesia, videatur n. 1201, et per ‘Dan et Javan’ illi qui in cognitionibus caelestium sunt; ‘ferrum tersum’ est verum ultimum caeleste, et ‘casia’ est verum intimum.

[3] Casia alibi non memoratur in Verbo, sed ‘kesia’ apud Davidem, quae etiam est species casiae,

Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, myrrha, aloe, kesia omnes vestes tuas, Ps. 45:8, 9 [KJV 7, 8];

agitur in toto illo psalmo de Domino, et quidem de glorificatione Humani Ipsius; qui non scit sensum internum Verbi, nequaquam scire potest quid significatur per ‘ungere myrrha, aloe, et kesia omnes vestes’ ubi agitur de Domino;

[4] quod non intelligantur vestes, patet, nec myrrha, aloe, et kesia, quibus unctae, sed quod Divina Vera ex Divino Bono, quae Dominus induit quoad Humanum Suum; unctio enim non aliud erat quam repraesentativum Divini Boni in Divino Humano Domini, inde per ‘myrrham, 8 aloen, et kesiam’ significantur Divina Vera in suo ordine procedentia ex Divino Bono quod in Ipso; inde per ‘vestes’ significatur Divinum Humanum Ipsius, nam sive dicas Divinum Humanum Domini sive Divinum Verum, idem est, quoniam Dominus cum in mundo erat, 9 fuit ipsum Divinum Verum, et cum exivit e mundo, Se fecit Divinum Bonum, ex quo Divinum Verum, videatur in numeris citatis n. 9199 fin. , 9315 fin. ; id etiam in Verbo vocatur ‘vestis’ quod investit aliud, quodcumque id sit; simile per vestes Domini significatur apud Esai. 63:2, 3, et quoque alibi; quod ‘vestes’ significent vera investientia bonum, videatur n. 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 9093, 9212, 9216, 9952. Inde nunc patet quod per ‘kesiam’ ibi, quae est species casiae, significetur Divinum Verum, quod immediate procedit ex Divino Bono, quod verum est intimum verum.

फुटनोट:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts in.

3. prae

4. voluntario

5. enim

6. The Manuscript places this after bono.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript has is possibly fecit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.