बाइबल

 

Daniel 2:23

पढाई करना

       

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #1551

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

1551. ‘Argento’: quod significet vera, constat a significatione ‘argenti’ quod sit verum: antiquissimi compararunt bona et vera apud hominem metallis: bona intima seu caelestia quae sunt amoris in Dominum, ‘auro’: vera quae inde, ‘argento’: bona autem inferiora seu naturalia, ‘aeri’: vera autem inferiora, ‘ferro’; nec solum comparabant sed ita quoque appellabant; inde derivatum quod tempora quoque assimilata fuerint eisdem metallis, et appellata ‘saecula aurea, argentea, aerea, et ferrea; nam ita sibi successerunt’; ‘saeculum aureum’ fuit tempus Antiquissimae Ecclesiae, quae caelestis homo: ‘saeculum argenteum’ fuit tempus Antiquae Ecclesiae, quae spiritualis homo: ‘saeculum aeris’ fuit tempus Ecclesiae sequentis: cui successit ‘saeculum ferreum’. Similia quoque significata sunt per ‘statuam’ in somnio visam Nebuchadnezzari, Cujus caput de auro bono; pectus et brachia de argento; venter et femora de aere; tibiae de ferro, Dan. 2:32, 33;

quod ita successura, aut quod ita successerint tempora Ecclesiae, apud eundem Prophetam in capite illo constat.

[2] Quod ‘argentum’ significet in sensu interno Verbi ubicumque nominatur, verum, et in opposito sensu falsum, constat ex his locis;

apud Esaiam,

Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes; et pro lapidibus, ferrum; et ponam censum tuum, pacem, et exactores tuos justitiam, 60:17;

ubi patet quid unumquodvis metallum; ibi de Adventu Domini, et Ipsius regno et Ecclesia caelesti agitur; ‘pro aere aurum’ est pro bono naturali bonum caeleste; ‘pro ferro argentum’ est pro vero naturali verum spirituale; ‘pro ligno aes’ est pro corporeo bono naturale bonum; ‘pro lapidibus ferrum’ est pro sensuali vero naturale verum:

apud eundem,

Heu omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non ei argentum, ite, emite, et comedite, 55:1;

‘cui non argentum’ est qui in ignorantia veri, et tamen in bono charitatis, sicut plures intra Ecclesiam, et gentes extra Ecclesiam:

apud eundem,

[3] Me insulae exspectabunt, et naves Tarshish in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum eorum, et aurum eorum cum illis, Nomini Jehovae Dei tui, et Sancto Israelis, 60:9;

ibi de Ecclesia nova seu gentium in specie, de regno Domini in universali; ‘naves de Tarshish’ pro cognitionibus; ‘argentum’ pro veris, ‘aurum’ pro bonis, quae sunt ‘quae adducent Nomini Jehovae’:

apud Ezechielem,

Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et ex argento Meo quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, 16:17;

ibi ‘aurum’ pro cognitionibus caelestium, ‘argentum’ pro spiritualium apud eundem,

Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum et acupictum, 16:13;

de Hierosolyma per quam significatur Ecclesia Domini, cujus ornatu ita describitur:

apud eundem,

Ecce sapiens tu, ... ullum occultum non latuerunt te, in sapientia tua, et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, 28:3, 4;

de Tyro, ubi manifeste quod ‘aurum’ sint opes sapientiae, et ‘argentum’ opes intelligentiae:

apud Joelem,

[4] Argentum Meam, et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, 4:5 [KJV 3:5];

de Tyro, Zidone et Philistaea per quas significantur cognitiones, quae sunt ‘aurum et argentum, quod intulerunt in templa sua’:

apud Haggaeum, Venient electio omnium gentium, et implebo domum hanc gloria, Mihi argentum, et Mihi aurum, magna erit gloria domus hujus posterioris prae prioris, ii [7, ] 8, 9;

ubi de Ecclesia Domini, de qua praedicatur ‘aurum et argentum’:

apud Malachiam, Sedebit conflans et emundans argentum, et purificabit filios Levi, 3:3;

ubi de Adventu Domini:

apud Davidem,

Sermones Jehovae, sermones puri, argentum conflatum in catino terrae, fusum septies, Ps. 12:7 [KJV Ps. 12:6];

‘argentum purificatum septies’ pro veritate Divina. Quod mandatum filiis Israelis cum exirent Aegypto, quod Peteret mulier a vicina sua, et ab hospita domus suae, vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et ponerent super filiis suis, et super filiabus suis, et spoliarent Aegyptios, Exod. 3:22; 11:2, 3; 12:35, 36;

quisque videre potest quod nusquam filiis Israelis dictum fuerit ita furari, et spoliare Aegyptios, nisi repraesentarent aliqua arcana; at quae arcana, constare potest a significatione ‘argenti, et auri, et vestium et Aegypti’, et quod simile quid repraesentaverint, ac quod hic Abramus, quod ‘gravis argento et auro ex Aegypto’.

[5] Sicut argentum significat verum, ita in sensu opposito significat falsum, nam qui in falso sunt, putant falsum esse verum, ut quoque constat apud Prophetas;

apud Mosen,

Non concupisces gentium argentum et aurum, et accipias tibi, ne forte illaqueeris illo, quia abominatio Jehovae Dei tui illud, ... detestando detestaberis illud, Deut. 7:25, 26;

‘gentium aurum’ pro malis, et ‘earum argentum’ pro falsis:

apud eundem,

Non facietis Mecum, deos argenti, et deos auri non facietis vobis, Exod. 20:23;

per quae in sensu interno nihil aliud significantur quam falsitates et cupiditates; falsitates sunt ‘dii argenti’, et cupiditates sunt ‘dii auri’:

apud Esaiam,

Die illo reprobabunt quisque idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;

‘idola argenti et idola auri’ pro similibus; ‘quod fecerint manus vestrae’ pro quod ex proprio:

apud Jeremiam,

Infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum illud, argentum extensum de Tarshish adfertur, et aurum de Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris; hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota, 10:8, 9;

pro similibus, ut manifeste constat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #5530

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

5530. ‘Et ecce cuivis colligatio argenti sui’: quod significet ordinationes verorum donatas gratis, constat ex significatione ‘colligationis’ seu fasciculi quod sit ordinatio, de qua sequitur; et ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; per quod 1 ‘cuivis in sacco suo’ significatur quod donatae gratis. Quod ‘colligatio’ seu fasciculus sit ordinatio, inde est quia vera apud hominem in series disposita et ordinata sunt; quae amoribus 2 maxime conveniunt, in medio sunt, quae non ita conveniunt, ad latera sunt, et tandem quae prorsus non conveniunt, ad ultimas peripherias rejecta sunt; extra illam seriem 1 sunt illa quae amoribus contraria sunt; quapropter illa quae in medio sunt, vocantur consanguinea, amor enim facit consanguineum, quae remotiora sunt affinia, ad ultimos terminos affinitates exspirant; in tales series disposita sunt omnia apud hominem, et significantur per fasciculos et ‘colligationes’;

[2] inde manifeste patet quomodo se habet cum illis qui in amoribus sui et mundi sunt, et quomodo cum illis qui in amore in Deum et erga proximum; apud illos qui in amoribus sui et mundi sunt, sunt talia quae illis amoribus favent in medio, et quae parum favent in peripheriis, et foras rejecta sunt quae sunt 3 contraria, ut sunt illa quae amoris in Deum et amoris erga proximum; in tali statu sunt infernales; inde etiam quandoque apparet lucidum circum illos, sed intra hoc lucidum ubi ipsi, est furvum, monstrosum et horrendum; at apud angelos est flammeum jubar in medio ex bono amoris caelestis et spiritualis, et inde lucidum aut candidum circumcirca; qui ita apparent, sunt similitudines Domini; Ipse enim Dominus cum Divinum Suum ostendit Petro, Jacobo et Johanni, Splenduit facie sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut 4 lux Matth. 17:2;

quod angeli qui similitudines, in flammeo jubare et inde in albo appareant, patet ab angelo qui descendit e caelo, et devolvit lapidem ab ostio sepulcri, Erat species ejus sicut fulgur, et vestimentum album sicut nix, Matth. 28:3.

फुटनोट:

1. et quia

2. The Manuscript inserts eorum.

3. ei

4. All Greek Manuscripts insert leuka, but Schmidius omits alba

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.