बाइबल

 

Daniel 11:33

पढाई करना

       

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #3707

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

3707. Quod ‘erit semen tuum sicut pulvis terrae’ significet quod Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale, constat a significatione ‘seminis’ quod sit verum, de qua mox supra n. 3706, inde ‘semen tuum’ seu Jacobi, est Divinum Verum Naturale, per ‘Jacobum’ enim repraesentari Divinum Naturale Domini, supra ostensum est; et ex significatione ‘pulveris terrae’ quod sit bonum, de qua n. 1610; inde ‘erit semen tuum sicut pulvis terrae’ est in sensu interno quod Divinum Verum naturale erit sicut Divinum Bonum naturale. Quod ‘pulvis terrae’ significet bonum, inde est quia per ‘terram’ significatur regnum Domini, 1 proinde bonum, ut mox supra n. 3705 ostensum; pulvis illius terrae 2 est ideo bonum, sed bonum naturale, quia per terram, ut quoque ibi ostensum, significatur id quod inferius est in regno Domini, ita naturale, cum caelum, quando quoque nominatur, id quod interius 3 seu rationale: inde est quod fructificatio boni et multiplicatio veri passim in Verbo exprimatur per quod 4 semen erit sicut stellae caelorum, et sicut pulvis terrae; per ‘stellas caelorum’ tunc significantur rationalia, et per ‘pulverem terrae’ naturalia, quae ita crescent. Quid sit, quod verum naturale erit sicut bonum naturale, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, explicabitur.

फुटनोट:

1. The Manuscript has et inde bonum amoris

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts est.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #2451

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

2451. Quod ‘omnes habitatores urbium’ significet quod ab illis separarentur omnia bona ut non nisi quam mala iis essent, constat significatione ‘habitatorum’ cum praedicantur de urbe quod sint bona, ut a pluribus in Verbo confirmari potest; etiam inde patet quod cum ‘urbs’ significat verum, ut ostensum, ‘habitator’ sit bonum, nam verum est in quo bonum habitat; et verum in quo non bonum, est sicut urbs vacua seu absque habitatore. Praeterea quod a malis separentur etiam omnia bona ut non nisi quam mala iis sint, videatur supra n. 2449.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.