Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #2849

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

2849. ‘Tanquam stellas caelorum’: quod significet multitudinem cognitionum boni et veri, constat ex significatione ‘stellarum’ quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 1808, 2495. Spirituales sunt qui in Verbo passim comparantur stellis, et hoc a cognitionibus boni et veri quae illis, non autem caelestes, quia his non cognitiones sed perceptiones; et praeterea quia stellae illuminant noctem, est enim spiritualibus lux nocturna qualis a luna et stellis respective ad lucem diurnam in qua sunt caelestes; quod spiritualibus obscurum respective sit, videatur n. 1043, 2708 pr. , 2715.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #4807

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

4807. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens, n. 4661-4664, inceptum est explicare quae Dominus apud Matthaeum 25:31 ad fin: locutus est de judicio super bonos et malos, qui ibi vocantur oves et hirci; quis sensus internus illorum verborum est, nondum explicatum est, sed nunc ante hoc et aliquot 1 sequentia capita, explicandum venit; et inde constabit quod per ultimum judicium ibi non intellectum sit ultimum tempus mundi et quod tunc primum resurgent mortui et congregabuntur coram Domino et judicabuntur, sed quod intellectum sit ultimum tempus cujusvis qui e mundo in alteram vitam transit, tunc enim est judicium ejus; hoc judicium est quod intelligitur. At quod ita sit, non apparet ex sensu litterae, sed ex sensu interno; quod Dominus ita locutus sit, est quia per repraesentativa et significativa locutus est, sicut ubivis alibi in Verbo Veteris et 2 Novi Testamenti; loqui enim per repraesentativa et significativa, est loqui simul coram mundo et coram caelo, seu coram hominibus et coram angelis; talis loquela est Divina quia universalis, et inde est propria Verbi; quapropter qui in mundo sunt et non nisi quam mundana curant, non aliud ex his quae Dominus de ultimo judicio locutus est, capiunt quam quod resurrectionis tempus simul erit omnibus, immo quod Dominus tunc sedebit super throno gloriae et dicet ad congregatos secundum verba ibi 3 ; at qui caelestia curant, illi sciunt quod tempus resurrectionis sit cuivis 4 cum moritur, et quod Domini verba ibi involvant quod unusquisque secundum vitam judicabitur, ita quod unusquisque judicium secum ferat, quia vitam.

Imibhalo yaphansi:

1. aliqua

2. tam Veteris quam

3. illa

4. unicuivis

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #1043

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

1043. Quod ‘nubes’ significet obscuram lucem in qua est spiritualis homo respective ad caelestem, constare potest ex illis quae de arcu nunc dicta sunt; arcus enim seu color arcus nusquam existit nisi in nube; ipsum obscurum, ut dictum, per quod fulgurant radii solis, est quod vertitur in colores, ita quale obscurum quod a fulgure radiorum perstringitur, talis color: similiter se habet apud hominem spiritualem; obscurum apud eum quod hic vocatur ‘nubes’, est falsum, quod idem est ac proprium ejus intellectuale, cui proprio cum insinuatur innocentia, charitas et misericordia a Domino, tunc non amplius apparet haec nubes ut falsum sed ut apparens veri una cum vero ex Domino, inde instar arcus colorati; est modificatio quaedam spiritualis quae nusquam describi potest, quae nisi percipiatur ab homine per colores et eorum nativitates, non scio an queat ad captum exponi.

[2] Qualis haec nubes est apud hominem regeneratum, constare potest a statu ejus ante regenerationem; homo regeneratur per illa quae putat esse vera fidei; quisque putat suum dogma esse verum, inde conscientiam accipit, quare postquam accepit conscientiam, contra illa agere quae ei impressa sunt quod sint vera fidei, ei est contra conscientiam; talis est unus quisque regeneratus, nam regenerantur a Domino multi quocumque dogmate; et cum regenerati sunt, non tunc aliquam revelationem immediatam accipiunt nisi quae illis insinuantur per Verbum et praedicationem Verbi; sed quia charitatem accipiunt, Dominus per charitatem operatur in eorum nubem, inde exsurgit lux, sicut dum sol perstringit nubem, quae inde lucidior fit et variegatur coloribus; ita quoque in nube existit similitudo arcus; quo itaque nubes tenuior est, hoc est, quo a pluribus veris fidei intermixtis consistit, eo pulchrior est arcus; at quo nubes haec densior est, hoc est, a paucioribus veris fidei consistit, eo impulchrior arcus; innocentia multum pulchritudinis adjicit, est quasi inde splendor vivus in coloribus.

[3] Omnes apparentiae veri sunt ‘nubes’ in quibus homo est cum in sensu litterae Verbi, nam in Verbo secundum apparentias locutum est, at cum simpliciter credit Verbo tametsi in apparentiis manet, et charitatem habet, haec nubes respective tenuis est; in hac nube formatur a Domino conscientia apud hominem intra Ecclesiam. Omnes ignorantiae veri etiam sunt ‘nubes’ in quibus homo est cum non scit quid verum fidei, in genere cum non scit quid Verbum, et adhuc magis cum non audivit de Domino; in hac ‘nube’ formati a Domino conscientia apud hominem extra Ecclesiam; nam in ipsa ignorantia potest esse innocentia, et sic charitas. Omnes falsitates etiam sunt ‘nubes’, sed hae nubes sunt tenebrae, quae apud eos qui vel habent conscientiam falsam, de qua prius, vel apud eos qui habent nullam. Hae sunt in genere qualitates nubium; quod quantitatem attinet, tantae nubes apud hominem sunt et tam densae, ut si nosse miraretur quod usquam possent per eam transparere radii lucis Domino, et quod posset homo regenerari; qui minimum nubis se habere putat, quandoque perplurimum habet, et qui perplurimum nubis credit se habere, is minus habet.

[4] Tales nubes sunt apud hominem spiritualem, sed apud hominem caelestem non tantae sunt, quia amor in Dominum est, qui ejus parti voluntariae implantatus, et ideo quoque non conscientiam sicut homo spiritualis, sed perceptionem boni et inde veri a Domino accipit. Cum voluntarium hominis tale est ut recipere possit radios flammae caelestis, tunc inde intellectuale ejus illustratur et ex amore novit et percipit omnia quae sunt vera fidei; voluntarium ejus tunc est instar exigui solis e quo radii in partem ejus intellectualem; talis fuit homo Antiquissimae Ecclesiae. Ast cum voluntarium hominis prorsus corruptum est et infernale, et ideo nova voluntas quae est conscientia, formatur in parte ejus intellectuali ut factum apud hominem Antiquae Ecclesiae et fit apud omnem hominem regeneratum Ecclesiae spiritualis, tunc densa nubes es nam discere debet quid verum et bonum est, nec percipere potest num sit; et tunc quoque continue influit falsum quod est obscurum nubis, a parte ejus nigra voluntaria seu per eam ab inferno; quae causa est quod pars intellectualis nusquam illustrari possit apud hominem spiritualem sicut apud hominem caelestem; inde est quo ‘nubes’ hic significet obscuram lucem in qua est spiritualis homo respective ad caelestem.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.