З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #9086

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

9086. 1 ‘Et ceciderit illuc bos vel asinus’: quod significet quod pervertit bonum aut verum in naturali, constat ex significatione ‘cadere’ quod sit pervertere, de qua sequitur, ex significatione ‘bovis’ quod sit affectio mali in naturali, ita malum ibi, de qua supra n. 9065, et ex significatione ‘asini’ quod sit verum in naturali, de qua n. 2781, 5492, 5741, 7024, 8078. Quod ‘cadere in foveam’ cum dicitur de bono et vero in naturali, quae significantur per ‘bovem et asinum’, sit pervertere, patet ex illis quae in versu sequente 2 continentur, ibi enim agitur de emendatione per verum, quod fieri potest cum bonis et veris perversis, non autem cum illis exstinctis; nam cum bonum aut verum pervertitur usque manet, sed perverse explicatum 3 ; ‘cadere’ etiam est labi per errorem.

[2] Quia hoc significatum est per ‘cadere in foveam’, ideo dictum est a Domino, Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati? Luc. 14:5;

hoc dictum est a Domino cum hydropicum in die sabbati sanavit; dies sabbati erat sanctissimus in illa Ecclesia quia significabat conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri ex Domino, n. 8495, 8510; inde sanationes a Domino fiebant in die sabbati, nam sanatio involvebat sanationem vitae spiritualis, et morbus hydropicus veri et boni perversionem, ita sanatio veri perversi 4 emendationem et restitutionem; nam omnia miracula Domini involvebant et significabant status Ecclesiae, n. 5 8364, quemadmodum in genere omnia miracula Divina, n. 7337; inde nunc est quod a Domino dictum, ‘Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati?’ per quae in sensu spirituali id quod dictum est 6 significabatur; nam quicquid Dominus locutus est, ex Divino locutus est, et cum ex Divino, singulis sensus internus inest, n. 9049, 9063 fin. ; per ‘puteum’ ibi simile significatur quod per foveam, nempe falsum, n. 1688. Et quia ‘fovea’ est falsum, ideo quoque' Dominus cum de falsis Ecclesiae locutus est, dixit, Quando caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt, Matth. 15:14;

‘caecus’ est qui in erroneis, ‘cadere in foveam’ est pervertere verum 7 ; haec comparative dicta sunt, sed omnes comparationes in Verbo ex significativis sumptae 8 sunt, n. 9 3579, 8989.

[3] Qui credunt quod sanctum Divinum quod in Verbo, non altius reconditum lateat quam in sensu qui apparet in littera, is in his et in reliquis Verbi non aliunde videt sanctum quam ex fide quod omnia quae ibi Divinitus inspirata sint 10 ; et quod 11 inexplicabilia ibi sint arcana soli Deo 12 nota, at qui in hac fide non sunt Verbum contemnunt, solum ob stilum ad apparentiam magis humilem, quam est stilus qui ad genium mundi applicatus est, qualis est apud plures scriptores antiquos et hodiernos; at 13 sciant quod sanctum Divinum lateat in omnibus et singulis Verbi, sed consistat in eo quod omnia et singula agant 14 de Domino, de 15 Ipsius regno et 16 Ecclesia; haec sanctissima sunt, quia sunt Divina a Domino, in quibus sic est vita aeterna secundum Domini verba apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, Joh. 6:63 17 ; sed sanctissima illa Divina patent coram angelis in caelo, quia hi non capiunt Verbum naturaliter secundum sensum litteralem sed spiritualiter secundum sensum internum; secundum hunc sensum etiam homines caperent Verbum si angelicam vitam viverent, nempe vitam fidei et amoris; quae in sensu interno Verbi continentur nec aliud sunt quam quae genuina doctrina Ecclesiae docet; genuina doctrina Ecclesiae docet Dominum, fidem in Ipsum, amorem in Ipsum, et amorem boni quod ab Ipso; hic amor est charitas erga proximum, n. 6709, 6710, 8123; qui hanc vitam vivunt illustrantur a Domino et vident sancta Verbi, et nullatenus alii; videatur Praefatio ad Gen. xviii.

Примітки:

1. See page 399, note 2

2. The Manuscript inserts in sensu interno.

3. explicatur

4. perversionem per falsa, et sanatio ejus

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. etiam in spirituali sensu idem

7. falso, Arcana Coelestia 2383

8. desumtae

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sunt

11. The Manuscript inserts quae.

12. Deo solum

13. sed

14. The Manuscript inserts ibi.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The Manuscript inserts de.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #6752

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

6752. ‘Et vocavit nomen ejus Moscheh’: quod significet quale status tunc, constat ex significatione ‘nominis’ et ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; hic quale status quia cum nominatur aliquis, ipsum nomen tunc significat statum, n. 1946, 2643, 3422, 4298; quale status quod significatur, 1 est 2 quale status legis Divinae in principio apud Dominum, et 3 quale status veri Divini principio apud hominem qui regeneratur 4 . Duo sunt imprimis qui repraesentant Dominum quoad Verbum, nempe Moses et Elias, ‘Moses’ Dominum quoad libros historicos, ‘Elias’ quoad Prophetas; praeterea etiam sunt Elisaeus, et ultimo Johannes Baptista, quare hic est qui intelligitur per ‘Eliam qui venturus’, Matth. 17:10-13; Luc. 1:17;

sed antequam ostendi potest quod ‘Moses’ repraesentet legem Divinam, 5 dicendum est quid lex Divina: lex Divina in lato sensu significat totum Verbum; in minus lato significat Verbum historicum; in stricto 6 quod per Mosen scriptum est; et in strictissimo decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta; Moses legem 7 in minus lato sensu, tum in stricto, et quoque in strictissimo repraesentat.

[2] Quod Lex in lato sensu sit totum Verbum, tam historicum quam propheticum, constat apud Johannem, Nos audivimus ex Lege, quod Christus (Messias) manet in aeternum, 12:34;

quod hic per ‘Legem’ intelligatur etiam Verbum propheticum, patet, nam hoc scriptum est apud Esai. 9:5, 6 [KJV 6, 7];

apud Davidem,

Ps. 110:4;

et apud Danielem, 7:13, 14:

apud eundem,

Ut impleretur Verbum scriptum in Lege, Odio habuerunt Me sine causa, 15:25;

similiter, nam hoc scriptum est apud Davidem, Ps. 35:19:

apud Matthaeum, Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum ac unum corniculum non praeteribit de Lege, donec omnia fiant, 5:18 8 ; hic ‘Lex’ in lato sensu pro toto Verbo.

[3] Quod Lex in minus lato sensu sit Verbum historicum, constat apud Matthaeum, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec enim est Lex et Prophetae, 7:12;

hic distinguitur Verbum in Legem et Prophetas, et quia Verbum 9 est distinctum in Historicum et 10 Propheticum, sequitur quod per ‘Legem’ intelligatur Verbum historicum, et per ‘Prophetas’ Verbum propheticum: similiter apud eundem, 11

In his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent, Matth. 22:38-[KJV Matth. 22:40]:

12 apud Lucam,

Lex et Prophetae usque ad Johannem, abhinc regnum Dei evangelizatur, 16:16; 13 Matth. 11:13'.

[4] Quod Lex in stricto sensu sit Verbum quod scriptum est per Mosen, constat apud Mosen,

Cum absolvisset Moses scribere verba Legis hujus super librum, usque dum consummavit illa; praecepit Moses Levitis portantibus arcam Jehovae, dicendo, Accipiendo librum Legis hujus, et ponite illum a latere arcae foederis Jehovae Dei vestri, Deut. 31:24-26; 14 liber Legis' pro Libris Mosis:

apud eundem,

Si non custodias facere omnia verba Legis hujus scripta in libro hoc, omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in libro Legis hujus, occulte mittet Jehovah super te, usque dum perdaris, Deut. 28:58, 61;

similiter:

apud Davidem,

In Lege Jehovae beneplacitum illius, et in Lege Ipsius meditatur diu et noctu, Ps. 1:2;

‘Lex Jehovae’ pro Libris Mosis, nam nondum Libri prophetici, nec historici modo Liber Joschuae et 15 Judicum: praeter 16 in locis ubi dicitur ‘Lex Mosis’, de quibus in mox sequentibus.

[5] Quod Lex in strictissimo sensu sint decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta, notum est, videatur 17 Jos. 8:32;

sed haec Lex etiam vocatur Testimonium, Exod. 25:16, 21.

[6] Quod Moses repraesentet Legem in minus lato sensu, seu Verbum historicum, tum quoque Legem in stricto, et quoque in 18 strictissimo, constat ex illis locis ubi loco 19 Legis dicitur ‘Moses’, et ubi Lex vocatur ‘Lex Mosis’, ut apud Lucam, Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos; si Mosen et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, 16:29, 31; 20 hic per ‘Mosen et Prophetas’ 21 simile significatur quod per ‘Legem et Prophetas’, 22 nempe Verbum historicum et propheticum, inde patet quod ‘Moses’ sit Lex seu Verbum historicum: apud eundem,

Jesus incipiens a Mose et ab omnibus prophetis, et interpretatus est in omnibus scripturis, quae ad Ipsum pertinerent, 24:27 23 :

apud eundem,

Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis et Psalmiis de Me, 24:44:

apud Johannem,

Philippus dixit, Quem scripsit Moses in Lege 24 , invenimus Jesum, 1:46 [KJV 45]:

apud eundem,

In Lege Moses nobis praecepit, 8:5:

apud Danielem,

Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum in Lege Mosis servi Dei, quia peccavimus Ipsi. Sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum 25 venit super nos, 9:11, 13:

26 apud Joschuam, Joschua scripsit super lapide altaris copiam Legis Mosis, 8:32;

[7] ‘Lex Mosis’ dicitur quia per ‘Mosen’ repraesentatur Dominus quoad Legem, hoc est, quoad Verbum, 27 in [minus] lato sensu quoad Verbum historicum; inde 28 est quod tribuatur Mosi, quod 29 est Domini, ut apud Johannem, Moses dedit vobis Legem: Moses dedit vobis circumcisionem; si circumcisionem accipit homo in sabbato, ita ut non solvatur Lex Mosis, 7:19, 22, 23:

apud Marcum, Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam, 7:10:

apud eundem,

Jesus respondens dixit illis, Quid vobis praecepit Moses? Dixerunt, Moses permisit libellum repudii scribere, et dimittere, 10:3, 4 30 : et quia ob repraesentationem tribuitur Mosi, quod Domini est, dicitur et ‘Lex Mosis’, et ‘Lex Domini’, apud Lucam, Cum impleti sunt dies purificationis illorum, juxta Legem Mosis, deduxerunt Ipsum in Hierosolymam ut sisterent Domino quemadmodum scriptum est in Lege Domini quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Domino vocandus, et ut darent sacrificium juxta quod dictum in Lege Domini, par turturum et duos pullos 31 columbarum, 2:22-24, 39.

[8] Quia ‘Moses’ repraesentabat Legem, licuit illi intrare ad Dominum super monte Sinai, et non solum recipere tabulas Legis ibi sed etiam audire Legis statuta et judicia, et illa mandare populo; et quoque dicitur quod inde in Mosen crederent in aeternum, Dixit Jehovah ad Mosen, Ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, et etiam in te credant in aeternum, Exod. 19:9;

‘in nebula nubis’ dicitur quia per ‘nubem’ intelligitur Verbum in littera; inde quoque cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod intraverit ‘in nubem’, Exod. 20:18, 24:2, 18, 32 34:2-5;

quod ‘nubes’ sit sensus litteralis Verbi, videatur Praefatio ad Gen. xviii, tum n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. ;

[9] et quia repraesentabat Legem seu Verbum, ideo quoque, Cum 33 descendit de monte Sinai, radiabat cutis facierum ejus cum loqueretur; et dabat super facies suas velamen, Exod. 34:28 ad fin. ;

‘radiatio 34 facierum’ significabat internum Legis, nam 35 hoc est in luce caeli, et ideo vocatur gloria, n. 5922, 36 et ‘velamen’ significabat externum 37 Legis; quod ‘velaret faciem cum loqueretur cum populo’, erat quia internum illi obtectum erat, et ita obscuratum 38 isti populo ut non sustinuerint aliquid lucis inde; quod ‘facies’ sit internum, videatur n. 1999, 2434, 39 3527, 3573, 4066, 4796-4805, 5102, 5695. Quia per ‘Mosen’ repraesentabatur Dominus quoad Verbum historicum, et per ‘Eliam’ Dominus quoad Verbum propheticum, idcirco cum transformatus Dominus, Visi sunt Moses et Elias cum Ipso colloquentes, Matth. 17:3;

nec alii cum Domino, 40 quando in mundo Divinum Ipsius apparuit, colloqui potuerunt quam qui repraesentabant Verbum, nam collocutio 41 cum Domino est per Verbum 42 ; quod ‘Elias’ repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, 5247 fin;

[10] et quia uterque, tam ‘Moses’ quam ‘Elias’, simul repraesentabat totum Verbum, idcirco ubi agitur de Elia, quod mitteretur ante Dominum, 43 memoratur uterque apud Malachiam,

Mementote Legis Mosis, servi mei, quam praecepi illi in Chorebo pro toto Israele, statutorum et judiciorum: En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, 3:22-24 [KJV 4:4-6];

involvunt illa, quod praecederet qui annuntiaret Adventum 44 secundum Verbum.

Примітки:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. qualis [or qualiter] lex Divina

3. verum Divinum

4. The Manuscript inserts, nam Moses hic repraesentat Dominum quoad Legem Divinam in principio et verum Divinum apud hominem qui regeneratur.

5. The Manuscript inserts prius.

6. The Manuscript inserts sensu Verbum.

7. The Manuscript inserts Divinam.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts in.

11. The Manuscript inserts Omnes Prophetae et Lex usque ad Johannem prophetarunt, 11:13:

apud eundem,

12. The Manuscript inserts et.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts hic.

15. The Manuscript inserts Liber.

16. The Manuscript deletes in and inserts a.

17. The Manuscript inserts Exod. xxv:

18. strictiori

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. quod

21. idem significetur ac

22. quod per Legem et Prophetas intelligantur Verbum tam Historicum quam Propheticum, supra videatur; et quia omne Verbum intelligitur, et per prophetas Verbumpropheticum, patet quod per Mosen... (about 8 to 10 undeciphered words follow here).

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript inserts et Prophetis.

25. The Manuscript inserts hoc.

26. The Manuscript inserts et in strictissimo sensu pro Decem praeceptis.

27. The Manuscript inserts et.

28. quoque tribuitur

29. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. descenderet

34. facies

35. internum est

36. The Manuscript inserts et est in luce coeli, .

37. ejus

38. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. cum

41. The Manuscript inserts Domini cum angelis et cum homine, et reciproca horum.

42. The Manuscript inserts, Verbum enim scriptum est aeque pro Angelis ac pro homine.

43. The Manuscript places this after idcirco.

44. Domini

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #8078

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

8078. Et omnem aperturam asini redimes in pecude’: quod significet quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi, constat ex significatione ‘aperturae’ quod sit quod primum nascitur a regenerato, seu primogenitum, ita fides; quod ‘primogenitum’ sit fides, hactenus ostensum est; ex significatione ‘asini’ quod sit naturale; per ‘asinum’ enim significatur scientificum, n. 5492, 1 5741, tum servitium, n. 5958, 6389, ita quoque naturale, nam scientifica sunt naturalis, ac naturale respective ad spirituale est servitium; inde nunc per ‘aperturam asini’ significatur fides mere naturalis, de qua sequitur; 2 ex significatione ‘redimere’ quod sit loco ejus aliud dare; quod ‘redimere’ id significet, patet a sensu pleno horum verborum, qui est 3 quod ‘aperturam asini non transire facies Jehovae, sed redimes pro pecude’;

[2] quod ‘transire facere Jehovae’ sit addicare Domino, similiter ac sanctificare et sacrificare, videatur mox supra n. 8074, ita ‘non transire facere sed 4 redimere’ est non addicare sed loco ejus aliud dare; et ex significatione ‘pecudis’ quod sit verum innocentiae; quod ‘pecus’ sit verum innocentiae, est quia per ‘pecudem’ intelligitur agnus vel haedus, et per hos significatur innocentia, n. 5 3519, 3994, 7840, hic verum innocentiae, quia non agnus seu haedus sed pecus dicitur; ex his patet quod per ‘omnem aperturam asini redimes in pecude’ significetur quod fides mere naturalis non addicanda sit Domino, sed verum innocentiae quod inibi.

[3] Fides mere naturalis est fides quae insinuatur per viam externam, et non internam, sicut fides sensualis, quae est cum creditur quod ita sit quia oculus vidit et manus tetigit; haec fides est de qua Dominus ad Thomam,

Quia vidisti, Thoma, credidisti; beati qui non vident, et credunt, Joh. 20:29;

tum sicut fides miraculorum, quae est cum creditur quod ita sit solum ex miraculis, de qua fide videatur n. 7290; ut et fides auctoritatis, quae est cum creditur quod ita sit quia alius cui fides habetur dixerat;

[4] fides autem spiritualis est 6 quae insinuatur per viam internam et simul externam; insinuatio per viam internam facit ut credatur, et tunc quod insinuatur per viam externam facit ut confirmetur; spirituale fidei est affectio charitatis, et inde affectio veri propter usum bonum ac propter vitam; haec faciunt ut fides spiritualis sit; insinuatio fidei per viam internam fit per lectionem Verbi, et tunc per illustrationem a Domino, quae datur secundum affectionis quale, hoc est, secundum finem sciendi verum.

[5] Ex his nunc constare potest quid fides mere naturalis, et quod illa fides, quia non est spiritualis, non possit addicari Domino, hoc est, agnosci et credi quod sit a Domino, nam Dominus per affectionem veri et boni influit; quod fides sit affectio interna, videatur n. 8034 7 . Verum innocentiae, 8 quod potest inesse isti fidei, et acceptari a Domino, est quod creditur ita esse ex innocentia. Ex his nunc patet quomodo intelligendum quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi.

Примітки:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts et.

3. horum, in the First Latin Edition.

4. redimes

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts fides.

7. The Manuscript inserts sed usque in tali fide potest esse aliquid veri innocentiae, but the first four words seem to be deleted.

8. est quod creditur ita esse ex innocentia, hoc potest addicari Domino, nam omne innocentiae est ab Ipso

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.