З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #1709

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

1709. ‘Octodecim et trecentos viros’: quod significet qualitatem eorum, nempe quod sint sancta pugnae, numerus ‘octodecim’ hoc involvit, tum quoque numerus ‘trecentorum’, sunt enim hi numeri compositi ex tribus et sex; ‘tria’ significant sanctum, ut ostensum, n. 720, 901; et ‘sex’ pugnam, ut ostensum n. 737, 900. Quod Abram tot expediverit, historicum verum est, sed usque repraesentativum fuit, sicut omne historicum Verbi in Libris quinque Mosis, in Josuae, in Judicum, in Samuelis, in Regum, in Danielis, inque Jonae, ubi similiter numeri involvunt arcana; nam nihil in Verbo scriptum est quod non fuit tale, aliter non foret Verbum, et aliter nusquam memoratum quod Abram octodecim et trecentos expediverit, tum quod illi fuissent ‘initiati et nati domus’, praeter plura quae in hoc capite dicuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #1143

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

1143. Tametsi harum gentium quae Ecclesiam Antiquam constituerunt, haec nomina fuerunt, usque in sensu interno intelliguntur res, nempe ipsi cultus: quid nomina, quid terrae, quid gentes, et similia, ne hilum norunt qui in caelo; talium ibi nulla idea est, sed rerum per illa significatarum: ex sensu interno vivit Verbum Domini, est sicut anima cujus quasi corpus est sensus externus; seque habet sicut homo, cum corpus ejus moritur tunc vivit anima; et cum vivit anima tunc non amplius novit quae corporis sunt; ita cum inter angelos venit, nec quid Verbum in sensu litterae, sed quid in sua anima: homo Antiquissimae Ecclesiae talis fuit, qui si hodie viveret et legeret Verbum, ne hilum inhaereret sensui litterae, sed foret sicut illum non videret, modo sensum internum abstracte a littera, et quidem sicut littera non foret, sic in vita aut anima Verbi. Similiter se habet ubivis in Verbo, etiam in historicis quae talia prorsus sunt sicut relata, sed usque ibi ne quidem una vocula datur quae non in sensu interno arcana involvit, quae nusquam apparent iis qui in contextu historico tenent animum. Ita in hoc capite, per nomina hic significantur, in sensu litterae aut historico, populi qui Antiquam Ecclesiam constituerunt, in sensu autem interno doctrinalia illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #900

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

900. Quod ‘mensis secundus’ significet omnem statum ante regenerationem, constat a significatione ‘duo’ in Verbo; ‘duo’ significant idem ac ‘sex’, hoc est, pugnam et laborem qui praecedit regenerationem, ita hic omnem statum qui praecedit antequam regeneratus est. Tempora maxima et minima communiter in Verbo distinguuntur in tria aut in septem, et vocantur vel dies, vel septimanae, vel menses, vel anni, vel saecula; ‘tria et septem’ sunt sancta, ‘duo aut sex’ quae praecedunt, non sancta, sed respective profana, ut ostensum prius, n. 720; tria et septem quoque sunt sacrosancta, utrumque ex causa quia praedicantur de ultimo judicio quod venturum tertio vel septimo die; ultimum judicium unicuique est, cum Dominus venit tam in communi quam in particulari; nempe ultimum judicium fuit cum Dominus venit in mundum; ultimum judicium cum venturus in gloriam; ultimum judicium cum ad hominem quemcumque in particulari; ultimum judicium quoque est unicuique cum moritur; ultimum hoc judicium est ‘dies tertius’ et ‘dies septimus’, qui sanctus est iis qui bene vixerunt, at non sanctus iis qui male vixerunt; quare tam de iis qui judicantur ad mortem, praedicatur ‘dies tertius et septimus’ quam de iis qui judicantur ad vitam; inde numeri illi significant non sanctum iis qui judicantur ad mortem, at sanctum iis qui judicantur ad vitam. Duo aut sex quae praecedunt, se habent respective et significant in genere omnem illum statum qui praecedit; haec significatio est numerorum duo et sex, et se habent applicate ad quodcumque subjectum, et ad quamcumque rem quae est subjectum, de qua praedicantur: quod manifestius constare potest ab bis quae nunc sequuntur de numero ‘viginti septem’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.