Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 3900

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

3900. ‘Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis’ significat hortationem ut sibi caveant a doctrina eorum; ‘Christus’ est Dominus quoad Divinum Verum, inde est quoad Verbum et quoad doctrinam ex Verbo; hic quod sit contrarium, nempe Divinum Verum falsificatum, seu doctrina falsi, constat; quod ‘Jesus’ sit Divinum Bonum, et ‘Christus’ Divinum Verum, videatur n. 3004, 3005, 3008, 3009.

[2] ‘Surgent enim falsi Christi et falsi prophetae’ significat falsa illius doctrinae; quod ‘falsi Christi’ sint doctrinalia ex Verbo falsificata, seu vera non Divina, patet ab illis quae mox supra dicta sunt, videatur n. 3010, 3732 f. ; et quod ‘falsi prophetae’ sint qui falsa illa docent, n. 2534; qui falsa docent, sunt in Christiano orbe imprimis illi qui pro fine habent sui excellentiam, tum mundi opulentiam; illi enim Verbi vera ad sui favorem pervertunt; sui enim et mundi amor cum pro fine est, nihil aliud cogitatur; hi sunt ‘falsi Christi et falsi prophetae’.

[3] ‘Et dabunt signa magna et prodigia’ significat confirmantia et persuadentia ex apparentiis externis et fallaciis, quibus simplices se seduci patiuntur; quod haec sint ‘dare signa et prodigia’ alibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

[4] ‘Ut seducant, si possibile, etiam electos’ significat illos qui in vita boni et veri sunt, et inde apud Dominum; illi sunt qui in Verbo vocantur electi: hi in 1 coetu illorum qui profanum cultum sub sancto velant, raro apparent, aut si apparent, non cognoscuntur', nam Dominus illos abscondit, ac ita tutatur; antequam enim confirmati sunt, facile se per sanctitates externas 2 abduci patiuntur, sed postquam confirmati sunt, permanent; tenentur enim a Domino in consortio angelorum, quod ipsi nesciunt, et tunc impossibile est ut a turba illa nefanda seducantur.

[5] ‘Ecce praedixi vobis’ significat hortationem ad prudentiam, ut nempe sibi caveant 3 , sunt enim inter pseudoprophetas, ‘qui apparent in indumentis ovium, sed intrinsecus sunt lupi rapaces’, 4 Matth. 7:15;

pseudoprophetae illi sunt ‘filii saeculi, qui prudentiores sunt’, hoc est, callidiores ‘filiis lucis in generatione sua’, de quibus apud Lucam 16:8;

quapropter Dominus hortatur illos his verbis, Ecce Ego mitto vos sicut oves in medium luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, Matth. 10:16.

[6] Si ergo dixerint ‘vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis, ecce in conclavibus, ne credatis’ significat quod non credendum quod loquuntur de vero, nec quod loquuntur de bono, et plura; quod haec sint quae significantur, nemo videre potest nisi qui sensum internum 5 novit; quod arcanum in illis verbis contineatur,

6 sciri potest ex eo quod Dominus illa locutus sit, et quod absque alio sensu interius recondito sit quoddam nihil, 7 nempe si dicerent Christum esse in deserto, non exirent, et si dicerent esse in conclavibus, quod non crederent, sed vastatum verum est quod per ‘desertum’ significatur, et vastatum bonum per ‘conclavia’ seu penetralia; quod vastatum verum per desertum significetur, est inde quia Ecclesia cum vastata est, hoc est, cum in illa non amplius aliquod verum Divinum, quia non amplius aliquod bonum seu amor in Dominum et charitas erga proximum, tunc dicitur illa ‘desertum’, seu ‘esse in deserto’, nam per desertum intelligitur omne id quod non excultum aut habitatum est, n. 2708, tum quod parum vitale, n. 1927, sicut tunc est verum in Ecclesia; inde patet quod ‘desertum’ hic sit Ecclesia 8 in qua non verum;

[7] ‘conclavia’ autem seu penetralia significant in sensu interno Ecclesiam quoad bonum, tum simpliciter bonum; Ecclesia 9 quae est in bono vocatur ‘domus Dei’, conclavia sunt bona et 10 quae in domo; quod 11 domus Dei sit Divinum bonum, et domus in genere bonum quod est amoris et charitatis, videatur n. 2233, 2234, 2559, 3142, 3652, 3720; quod non credendum quod loquuntur de vero et quod loquuntur de bono, est causa 12 quia falsum vocant verum, et malum bonum, qui enim se et mundum spectant ut finem, non aliud per verum et bonum intelligunt quam quod ipsi adorandi, et quod ipsis benefaciendum; 13 sique pietatem inspirant, est ut appareant in indumentis ovium.

[8] Praeterea, quia Verbum quod Dominus locutus, innumerabilia in se continet, et desertum est vox amplae significationis, nam omne id desertum vocatur quod non excultum et habitatum est, et conclavia vocantur omnia illa quae interiora sunt, ideo etiam per ‘desertum’ significatur Verbum Veteris Testamenti, nam hoc 14 abrogatum censetur, et per conclavia Verbum Novi Testamenti, quia interiora seu de interno homine docet; pariter etiam totum Verbum dicitur ‘desertum’, cum non amplius inservit pro doctrinalibus, et ‘conclavia’ vocantur institutiones humanae, quae, quia discedunt a Verbi praeceptis et institutis, faciunt ut Verbum sit desertum; ut quoque notum est in orbe Christiano, qui enim in cultu sancto externo sunt, et profano interno, propter innovationes quae spectant sui eminentiam super omnes et opulentiam prae omnibus, ut fines, Verbum abrogant, immo in tantum ut ne quidem legi ab aliis permittant; et qui non in tali cultu profano sunt, tametsi Verbum sanctum habent, et in vulgo esse permittunt, usque ad doctrinalia sua omnia inflectunt et explicant, quod facit ut 15 reliqua in Verbo quae non secundum doctrinalia sunt, sint ‘desertum’; ut satis constare potest ab illis qui in sola fide salutem ponunt et charitatis opera contemnunt; illi omne id 16 faciunt sicut ‘desertum’ quod Dominus Ipse in Novo Testamento, et toties in Veteri de amore et charitate locutus est, et sicut ‘conclavia’, omnia quae fidei absque operibus sunt; inde patet quid per ‘si dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; Ecce in conclavibus, ne credatis’ significatur.

[9] ‘Sicut enim fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventus Filii hominis’ significat quod cum interno cultu Domini ita 17 erit, sicut eum fulgure, quod ilico dissipatur; per ‘fulgur’ enim significatur id quod lucis caelestis est, ita quod de amore et fide praedicatur, nam haec sunt lucis caelestis; ‘oriens’ in 18 supremo sensu est Dominus, in sensu interno est bonum amoris, charitatis et fidei a Domino, videatur n. 101, 1250, 3249; ‘occidens’ autem in sensu interno est quod occubuit seu desiit esse, ita non agnitio Domini, nec boni amoris, charitatis et fidei, ita ‘fulgur quod exit ab oriente et apparet usque ad occidentem’ est dissipatio; adventus Domini non est secundum litteram quod appariturus iterum mundo, sed est praesentia Ipsius in unoquovis, quae toties est, quoties praedicatur evangelium, et de sancto cogitatur.

[10] ‘Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur aquilae’ significat quod confirmationes falsi per ratiocinia in Ecclesia vastata multiplicabuntur; Ecclesia dum absque bono et inde vero fidei est, seu cum vastata est, tunc mortua dicitur, nam vita ejus est a bono et vero; inde cum mortua est comparatur ‘cadaveri’; ratiocinia de bonis et veris quod non sint nisi quantum capiuntur, et per illa confirmationes mali et falsi, sunt ‘aquilae’, ut constare potest ab illis quae mox sequuntur; quod ‘cadaver’ hic sit Ecclesia absque vita charitatis et fidei, patet a Domini verbis ubi 19 de consummatione saeculi, apud Lucam, Discipuli dicebant, Ubi Domine? nempe consummatio saeculi seu ultimum judicium, Jesus dixit illis, Ubi corpus, ibi congregabuntur aquilae, 20 17:37;

‘corpus’ ibi loco cadaveris, est enim corpus mortuum quod hic intelligitur, et significat Ecclesiam, nam quod judicium a domo Dei seu ab Ecclesia incohaturum, constat passim ex Verbo. Haec sunt quae Verba Domini nunc allata et explicata in sensu interno significant; quae quod in pulcherrima serie sint, tametsi non ita in sensu litterae apparet, constare potest contemplanti illa in nexu secundum explicationem.

Mga talababa:

1. The Manuscript inserts tali.

2. The Manuscript interpolates sicut alii.

3. The Manuscript inserts haec.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts Verbi.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has quod

8. The Manuscript has quoad verum ita verum

9. The Manuscript has enim cum est in bono tunc

10. The Manuscript inserts vera.

11. The Manuscript inserts domus ac.

12. The Manuscript has quod falsum dicant

13. The Manuscript has et si

14. The Manuscript inserts ut.

15. The Manuscript has omnia

16. The Manuscript has spectant

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. The Manuscript inserts etiam.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2334

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

2334. ‘Et dixerunt, Non’: quod significet dubitationem quae solet esse tentationis, constare potest a negatione, et quod usque iverint in domum ejus; in omni tentatione est dubitativum, de ‘praesentia et misericordia’ Domini, deque salvatione, et similibus; sunt enim in anxietate interiore, usque ad desperationem, in qua ut plurimum tenentur, ob causam ut confirmentur tandem in eo quod omnia sint misericordiae Domini, quod per Ipsum solum salventur, et quod apud se nihil nisi malum sit, de quibus per pugnas in quibus vincunt, confirmantur: manent post tentationem inde plures status veri et boni, ad quos flecti dein possunt a Domino cogitationes, quae alioquin ruerent in vesana, et contra verum et bonum traherent mentem: quia hic per ‘Lotum’ agitur de primo statu Ecclesiae quae in bono charitatis est at in cultu externo, et antequam homo in hunc statum venit, reformandus est, quod fit etiam per quandam speciem tentationis, sed qui in cultu externo, ii modo levem tentationem subeunt, ideo haec dicta sunt, quae involvunt tentationis quoddam, nempe quod angeli primum dicerent 1 quod ‘pernoctarent in platea’, et quod Lot urgeret illos, et sic quod ‘declinaverint ad illum, et venerint in domum ejus’.

Mga talababa:

1. The Manuscript inserts Non, et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ang Bibliya

 

Genesis 19

pag-aaral

   

1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,

2 et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.

3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.

4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.

5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.

6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :

7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

9 At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.

10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :

11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :

13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.

14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.

16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.

17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.

18 Dixitque Lot ad eos : Quæso, domine mi,

19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :

20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?

21 Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.

22 Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo :

25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.

26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.

27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,

28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.

30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.

31 Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.

32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.

33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.

34 Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.

35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.

36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.

37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.

38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.