Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2332

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

2332. ‘Lavate pedes vestros’: quod significet applicationem ad ejus naturale, constat ab illis quae in capite praecedente n. 2162 dicta sunt, ubi eadem verba. Olim cum viderunt angelum Jehovae, crediderunt se morituros, Exod. 19:12, 21, 24; 20:19 1 ; Jud. 6:22, 23; 13:22, 23;

ex causa quia Sanctum Divinum influens in profanum quod apud hominem, talis efficaciae est ut sit sicut ignis edens et consumens; quapropter Dominus coram homine cui Se sistit videndum, etiam coram angelus, miraculose moderatur et temperat Sanctum ab Ipso procedens ut sustinere possint, seu quod idem, applicat ad eorum naturale: hoc nunc est quod in sensu interno significatur per haec quae dixit Lot ad angelos, ‘Lavate pedes vestros’. Inde qualis sensus internus est, patet, nam quod haec significatio sit, a sensu litterae non videri potest.

Mga talababa:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ang Bibliya

 

Exodus 19:12

pag-aaral

       

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.