Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #8267

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

8267. ‘Et canticum Jah’: quod significet quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso, constat ex significatione ‘cantici’, cum de Jehovah, quod sit glorificatio Domini, de qua supra n. 8261; at cum de homine, ut hic, quod sit gloria quae ex fide, ita fides ex qua gloria, nam omne gloriae quae homini, est ex fide in Dominum, 1 quia fides quae fides est a Domino, et sic Dominus in fide, proinde ipsa gloria; causa quod gloria hominis sit ex fide, etiam est quia Divinum Verum, 2 ex quo et per quod fides, apparet coram oculis angelorum ut lux, tum sicut splendor et jubar lucis; hoc jubar lucis, una cum magnificis caeli quae ex luce, appellatur gloria, quae sic non aliud est quam Divinum Verum, 3 ita fides, inde nunc est quod ‘canticum’, cum de homine, sit gloria ex fide.

[2] Quod ‘Jah’ sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, est quia Jah est ex Jehovah, et vocatur Jah quia non est Esse sed 4 Existere ex Esse; Divinum enim Verum est Existere, Divinum autem Bonum est Esse, videatur n. 6880; inde etiam dicitur ‘canticum Jah’, quia per ‘canticum’ significatur 5 fides quae est Divini Veri 6 ; per ‘Jah’ quoque significatur Divinum Verum apud Davidem,

Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah nomen Ipsius, et exultate coram Ipso, Ps. 68:5 [KJV Ps. 68:4];

‘laudare et extollere Deum per Jah nomen Ipsius’ est per Divinum Verum: etiam apud eundem,

In angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine Jah; Jehovah auxiliatus est mihi, robur meum et canticum Jah: non moriar sed vivam, et annuntiabo opera Jah; 7 intrabo per portas justitiae et confitebor Jah, Ps. cxviii [5, 13, 14, 17, 19];

ibi ‘Jah’ est Dominus quoad Divinum Verum: similiter Jah in Hallelu-Jah, Ps. 105:45 8 , 106:1, 48, 111:1, 112:1, 113:1, 9, 115:17, 18, 116:19.

Fotnoter:

1. nam

2. quod fides procedens a Domino

3. proinde

4. The Manuscript inserts est.

5. gloria fidei

6. The Manuscript inserts, ut supra dictum.

7. The Manuscript inserts castigando castigavit me Jah, .

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #31

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

31. Quod ‘luminaria magna’ significent amorem et fidem: et quoque nominentur sol, luna et stellae, constat passim apud Prophetas, ut apud Ezechielem,

Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum: solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam, omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, daboque tenebras super terra tua, 32:7, 8;

ubi agitur de Pharaone et Aegyptio, per quos intelligitur in Verbo sensuale et scientificum, hic quod per sensualia et scientifica exstinxerint amorem et fidem:

apud Esaiam,

Dies Jehovae ad ponendum terram in desolationem, nam stellae caelorum, et oriones 1 eorum, non facient lucere lucem suam, obtenebratus sol in exitu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, 13:9, 10:

apud Joelem,

Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, coram Ipso contremiscit terra, commoventur caeli, sol et luna atrantur, et stellae retrahunt splendorem suum, 2:10.

[2] Apud Esaiam, ubi agitur de Adventu Domini et illuminatione gentium, ita de nova Ecclesia, in particulari de singulis qui in tenebris sunt et lucem accipiunt ac regenerantur, Surge, illuminare, quia venit lux tua, ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, et super te exorietur Jehovah, ambulabuntque gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tua, erit Jehovah tibi in lucem aeternitatis, non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, 60:1-3, 19, 20:

apud Davidem,

Jehovah facit caelos in intelligentia, ... expandit terram super aquis, ... facit luminaria magna, ... solem ad dominandum in die, ... et lunam et stellas ad dominandum in nocte, Ps. 136:5-9;

et apud eundem,

Glorificate Jehovam sol et luna, glorificate Ipsum omnes stellae lucis; glorificate Ipsum caeli caelorum; et aquae, quae supra caelos, Ps. 148:3, 4.

[3] In quibus omnibus locis ‘luminaria’ significant amorem et fidem. Quia luminaria repraesentabant et significabant amorem et fidem in Dominum, praeceptum est in Ecclesia Judaica ut luminare perpetuum esset accensum a vespera ad mane, nam quicquid Ecclesiae illi praeceptum erat, repraesentativum Domini erat; de quo luminari ita, Praecipe filiis Israelis, ut accipiant oleum ad luminare, ad ascendere faciendum lucernam jugiter. In tentorio conventus extra velum, quod est super testimonium, disponet illam Aharon et filii illius, a vespera usque admane, coram Jehovah. [Exod. 27:20, 21. ]

Quae quod significent amorem et fidem, quae Dominus accendit et lucere facit in interno homine, et per internum hominem in externo ibi loci, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

Fotnoter:

1. The Hebrew is (kesilihem) from (kesil), the name given by the Jews to the constellation Orion. Schmidius has sidera, and the KJV has constellations.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.