Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #3926

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

3926. ‘Filium secundum Jacobo’: quod significet alterum verum commune, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.

Fotnoter:

1. The Manuscript inserts non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #1871

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

1871. Verbum Domini quomodo apparet coram angelis, non describi potest, sed aliqua idea capi ab illis qui in cimeliis 1 viderunt cylindros opticos, in quibus repraesentantur imagines pulchrae ab illis quae circum circa ruditer projecta sunt; ibi tametsi illa quae circum circa sunt, apparent nullius formae, seriei et ordinis, sed modo projectiones confusae, usque dum illa concentrantur versus cylindrum, repraesentant ibi imaginem venustam; ita se habet cum Verbo Domini, cumprimis prophetico Veteris Testamenti; in sensu littera: vix nisi inordinatum quoddam apparet, sed cum legitur ab homine, imprimis ab infante puerulo seu puella, fit per gradus ut ascendit, formosius et jucundius; et tandem sistitur coram Domino sicut imago hominis, in qua et per quam repraesentatur caelum in suo complexu, non quale est, sed quale vult Dominus ut sit, nempe ut sit similitudo Ipsius.

Fotnoter:

1. cimelium from Greek [ ] (keimelion) = ‘a depository, treasure house (? museum)’. The following description seems to be that of a kaleidoscope.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.