Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #3926

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

3926. ‘Filium secundum Jacobo’: quod significet alterum verum commune, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.

Fotnoter:

1. The Manuscript inserts non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #1705

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

1705. ‘Fratris Eshkoli et fratris Aneri, et hi viri foederis Abrami quod significent statum Rationalis Hominis quoad Externum, ejus bona et vera qualia essent, constare potest a significatione ‘illorum de quibus infra ad vers. 24 ubi quoque nominantur: ut paucis dicatur, per ‘Mamre, Eshkol et Anerum’ repraesentantur et significantur angeli qui apud Dominum, cum in prima pueritia pugnavit, qui adaequati fuerunt bonis et veris tunc apud Dominum; ex bonis et veris nominantur; nusquam aliquis angelus in caelo aliquod nomen habet, sed sunt bona et vera, ex quibus praedicantur nomina, sicut Michael et alii angeli in Verbo, nusquam tales sunt, sed ita nominantur ex officio qualicumque sunt: hic ‘Mamre, Eshkol et Aner’ similiter sed repraesentative.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.