From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9962

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9962. ‘Et erunt super Aharone et super filiis ejus’: quod significet tutelam ab infernis, constat a significatione ‘femoralium’ de quibus dicitur quod ‘erunt super Aharone et filiis ejus’ quod sint externa amoris conjugialis, de qua n. 9959, et ex significatione ‘nuditatum, quas femoralia tegerent’ quod sint interiora 1 ejus, quae spurca et infernalia, de qua etiam supra n. 9560; et quia ‘nuditates’ ea significabant, ideo ‘femoralia quae super Aharone et super filiis ejus’ erant pro tutela ab infernis; cum his ita se habet: gens Judaica et Israelitica quoad interiora sua erant in amoribus sui et mundi, ita in amoribus infernalibus prae reliquis gentibus, sed quoad exteriora potuerunt esse in sancto etiam 2 prae reliquis gentibus; quapropter cum in sancto erant occludebantur illis interiora, sic enim per illos potuerunt sancta 3 externa communicari cum caelis, et inde existere conjunctio; aliter prorsus si non occlusa fuissent apud illos interna, quae erant, ut dictum, spurca et infernalia; inde est quod apud illos non fuerit Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae, Ecclesia enim quae Ecclesia, est in internis, quae sunt fidei et amoris, non autem in externis separatis ab illis; externa apud illos erant omnia 4 repraesentativa.

[2] Quia nunc per ‘femoralia’ significantur externa amoris conjugialis, in genere externa omnium amorum caelestium, et externa erant quae tegebant interna, 5 ac interna apud illos erant spurca et infernalia, ideo per quod ‘femoralia’ 6 essent super Aharone et super filiis ejus’ significatur tutela ab infernis; quamdiu enim in externo sancto erant, tectis seu occlusis internis, tamdiu etiam remoti erant ab infernis, et sic in tutela. 7 Quod interna apud gentem Judaicam et Israeliticam fuerint spurca et infernalia, et quod ideo non Ecclesia apud illos fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, videantur loca citata n. 9320 fin. et n. 9380; quod cum in cultu, fuerint solum in sancto externo, 8 n. 3479, 4293, 4311, 6304, 8588, 9373, 9 9380, et quod 10 interiora tunc fuerint occlusa, n. 8788, 8806.

Footnotes:

1. illius amoris

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. in externis

4. cultus repraesentativi

5. quae

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Quod gens Judaica et Israelitica in sancto externo fuerint cum in cultu, occlusis tunc internis, et quod interna eorum fuerint spurca et infernalia, et quoque quod

8. The Manuscript inserts imprimis.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. interna in (in the margin)sancto

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2739

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2739. Ex conjugio boni et veri in caelis descendunt omnes amores, qui se habent sicut amor parentum erga liberos, amor fratrum inter se, et amor erga affines, et sic porro secundum gradus in suo ordine: secundum amores illos qui unice sunt ex bono et vero, hoc est, ex amore et fide in Dominum, formantur omnes societates caelestes, quae a Domino ita conjunctae sunt ut unum hominem referant, quare etiam caelum vocatur Maximus Homo; sunt varietates ineffabiles, quae omnes originem ducunt et derivantur ab unione boni et veri ex Domino, quae unio est conjugium caeleste: inde est quod a conjugiis in terris ducatur origo omnium consanguinitatum et affinitatum, et derivarentur similiter amores secundum gradus mutuo inter se; sed quia non est amor conjugialis hodie, consanguinitates et affinitates quidem inde recensentur, sed non sunt consanguinitates et affinitates amoris: in Antiquissima Ecclesia 1 tales derivationes amoris etiam fuerunt, quare in caelis cohabitant distinctae quasi in gentes, familias et domos, quae omnes Dominum ut unicum suum parentem agnoscunt.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quae caelestis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.