From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9961

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9961. ‘A lumbis usque ad femora erunt’: quod significet extensionem illorum, nempe exteriorum amoris conjugialis, quae per femoralia lini significantur, constat ex significatione ‘lumborum’ et ‘femorum’ quod sint illa quae sunt amoris 1 conjugialis, ‘lumbi’ 2 illa quae sunt interiorum ejus, et ‘femora’ quae sunt exteriorum, ita extensio ejus ab interioribus ad exteriora; quod ‘lumbi’ significent interiora illius amoris, est quia supra sunt, et quod ‘femora’ significent exteriora ejus, est quia infra sunt; quae enim supra apud hominem sunt significant interiora, et quae infra sunt significant exteriora; inde est quod in Verbo interiora intelligantur per superiora, ac exteriora per inferiora, videatur n. 3084, 4599, 3 5146, 8325; superiora apud hominem correspondent caelestibus et spiritualibus, quae sunt interiora, ac inferiora correspondent naturalibus, quae sunt exteriora; inde est quod ‘pedes’ significent naturalia, n. 2162, 3147, 3986, 4382, 4938-4952; et quia per ‘femora’ intelligitur pars inferior lumborum, quae spectat pedes, ideo exteriora seu inferiora amoris conjugialis per illa significantur, videatur n. 4277, 4280, 4 at quod ‘lumbi’ in genere significent amorem conjugialem, n. 3021, 3294, 4575, 5050-5062; quod ‘lumbi’ id significent, est ex correspondentia; de correspondentia omnium hominis cum caelo, videantur quae copiose in locis citatis n. 9276 fin. 5 et 9280 ostensa sunt.

[2] Dicitur extensio amoris conjugialis ab interioribus ad exteriora, est enim extensio omnium amoris et omnium fidei, seu quod idem, omnium boni et omnium veri, in caelis, 6 nam conjunguntur ibi omnes secundum affinitates quoad vera fidei et quoad bona amoris; talis extensio est in unoquovis caelo; ea extensio quoque 7 est in caelos qui infra sunt, quoniam omnes caeli unum faciunt; immo etiam extendunt se usque ad hominem, ut quoque ille unum faciat cum caelis; haec extensio est quae intelligitur per extensionem a superioribus seu interioribus ad inferiora seu exteriora; superiora seu interiora vocantur caelestia et spiritualia, ac inferiora seu exteriora vocantur naturalia 4 seu mundana.

[3] Quod in specie amorem conjugialem, de cujus extensione hic agitur, concernit, est ille fundamentalis omnium amorum, descendit enim ille ex conjugio boni et veri in caelis; et quia conjugium boni et veri est in caelis et facit caelos, ideo est amor vere conjugialis ipsum caelum apud hominem; conjugium autem boni et veri in caelis descendit ex conjunctione Domini cum caelis, quod enim a Domino procedit ac influit in caelos, est bonum amoris, et quod ab angelis ibi recipitur est verum inde, ita verum quod ex bono, seu in quo est bonum; ideo Dominus in Verbo vocatur sponsus et maritus, ac caelum 8 cum Ecclesia sponsa et uxor.

[4] Ex his constare potest quam sancta 9 sunt conjugia in caelo 10 , et quam profana 9 sunt adulteria ibi; sunt enim conjugia in se ita sancta ut nihil sanctius, etiam ob illam causam quia sunt seminaria generis humani, et genus humanum est seminarium caelorum, illuc enim veniunt homines qui in mundo vitam angelicam vixerunt; et vice versa sunt adulteria ita profana ut non aliquid profanius, quoniam sunt destructiva caeli et Ecclesiae apud hominem; quod ita sit, videantur quae 11 de conjugiis et de adulteriis n. 2727-2759 dicta et ostensa sunt.

[5] Ex his iterum constare potest cur per ‘nuditates’ significentur spurca et infernalia, de quibus in paragrapho praecedente, et cur tam severe interdictum 12 fuit, quod Aharon 13 et filii ejus cum ministrarent, induti essent femoralibus, et quod alioquin morerentur, dicitur enim, Fac illis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis usque ad femora erunt; et erunt super Aharone, et super filiis ejus, in intrandis illis in tentorium conventus aut 14 accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem, et moriantur; statutum saeculi ei et semini ejus post illum.

[6] Sciendum itaque quod per amorem conjugialem 15 intelligatur omnis amor caelestis et 16 spiritualis, ex causa, ut supra ostensum est, quia amor vere conjugialis est fundamentalis omnium amorum 17 ; qui 18 itaque in illo sunt, etiam in reliquis caeli et Ecclesiae amoribus sunt, nam descendit, ut dictum est, ex conjugio boni et veri 19 in caelis, quod conjugium facit caelum; inde quoque est quod caelum in Verbo comparetur conjugio, et quoque dicatur conjugium; inde quoque patet cur cautum, quod nuditates Aharonis et filiorum ejus in ministrando non apparerent, nuditates enim eorum significabant omnes amores contrarios amoribus caelestibus, 20 qui in genere vocantur amores sui et mundi, quando fines, et sunt amores spurci et infernales. Quod ita sit, homo hodie nescit, ex causa quia in illis amoribus est, et non aliud jucundum percipit quam quod ex illis est; inde 21 est quod cum dicitur amor spiritualis et caelestis, haereat ac nesciat quid sunt, consequenter quid caelum; et fortassis stupescet, cum audit et cogitat quod in amore spirituali et caelesti separato ab amore sui et mundi sit felicitas aeterna, quae ineffabilis.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. et

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. conjunguntur enim

7. se extendit ad

8. ac

9. sint

10. The Manuscript inserts in se.

11. The Manuscript inserts prius.

12. fuerit

13. cum filiis

14. The Manuscript inserts in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

15. intelligantur

16. The Manuscript inserts amor.

17. The Manuscript inserts, 687 [686 intended], 2739, 3021, 4280, 5054

18. enim

19. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

20. qui vocantur amores infernales, et in genere sunt amores sui et mundi, quando fines

21. The Manuscript inserts quoque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2739

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2739. Ex conjugio boni et veri in caelis descendunt omnes amores, qui se habent sicut amor parentum erga liberos, amor fratrum inter se, et amor erga affines, et sic porro secundum gradus in suo ordine: secundum amores illos qui unice sunt ex bono et vero, hoc est, ex amore et fide in Dominum, formantur omnes societates caelestes, quae a Domino ita conjunctae sunt ut unum hominem referant, quare etiam caelum vocatur Maximus Homo; sunt varietates ineffabiles, quae omnes originem ducunt et derivantur ab unione boni et veri ex Domino, quae unio est conjugium caeleste: inde est quod a conjugiis in terris ducatur origo omnium consanguinitatum et affinitatum, et derivarentur similiter amores secundum gradus mutuo inter se; sed quia non est amor conjugialis hodie, consanguinitates et affinitates quidem inde recensentur, sed non sunt consanguinitates et affinitates amoris: in Antiquissima Ecclesia 1 tales derivationes amoris etiam fuerunt, quare in caelis cohabitant distinctae quasi in gentes, familias et domos, quae omnes Dominum ut unicum suum parentem agnoscunt.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quae caelestis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9276

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9276. ‘Et residuum eorum comedat fera agri’: quod significet per illos cum iis qui in jucundis veri externi sunt, constat ex significatione ‘residui eorum’, nempe egenorum populi, quod sit quod ab illis relictum est, ita quod post illos, hic autem per illos, quia agitur de conjunctione Ecclesiae cum illis qui in paucis veris sunt, et hic cum illis qui in jucundis veri externi; quod conjunctio Ecclesiae cum his per illos fiat, videbitur infra; ex significatione ‘comedere’ quod sit communicatio et conjunctio, ut mox supra n. 9275; et ex significatione ‘ferae agri’ quod sint qui in jucundis veri externi, ‘bestiae’ enim in Verbo significant affectiones veri et boni, ‘bestiae quae sunt gregis’ affectiones veri et boni interni, et ‘bestiae quae armenti’ affectiones veri et boni externi, ‘ferae’ autem tales affectiones quae sunt veri maxime externi, nam hae affectiones respective ad affectiones internas 1 sunt ‘ferae’, sunt enim affectiones sensualium, quae vocantur voluptates et jucunditates; quod sint jucunditates veri et non ita boni, est quia sensualia, quae cum mundo per corpus immediate communicant, vix aliquid ex bono spirituali trahunt, nam amores corporei et mundani ibi praecipue resident; quod ‘bestiae’ in Verbo significent affectiones veri et boni, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 2 719, 776, 1823, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 9090, quod ‘bestiae quae sunt gregis’ significent affectiones veri et boni 3 interni, et ‘quae armenti’ affectiones veri et boni 3 externi, n. 5913, 8937, 9135, quod sensualia communicent cum mundo, et extrema sint, n. 4009, 5077, 5089, 5094, 5125, 5128, 5767, 6183, 6201, 6310, 6311, 6313, 6315, 6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442, 7693, 9212, 9216; ex illis quae in his locis ostensa sunt, sciri potest quale est sensuale hominis respective ad interiora, quod nempe sit sicut fera.

[2] 4 Agitur in hoc versu in sensu interno de illis qui in bono charitatis sunt, tum de illis qui in paucis veris et usque desiderant instrui, dein de illis qui in jucundis veri externi; haec tria genera 5 hominum constituunt Ecclesiam; qui in bono charitatis sunt, illi constituunt 6 internum Ecclesiae; qui autem in paucis veris et usque volunt instrui, ita qui in affectione veri sunt ex bono, illi externum Ecclesiae 7 ; qui autem in jucundis veri externi sunt, illi extremi sunt, et quasi faciunt ambitum, et claudunt Ecclesiam.

[3] Conjunctio caeli cum humano genere, hoc est, conjunctio Domini per caelum cum illo, fit per illos qui in bono charitatis sunt, ita per bonum charitatis, nam in illo Dominus est praesens, est enim Dominus ipsum illud bonum, quia procedit 8 ab Ipso; per illud bonum conjungit Dominus Se cum illis qui in affectione veri sunt, nam affectio veri est a bono, et bonum est, ut dictum, a Domino; per hos iterum est Dominus apud illos qui in jucundis veri externi sunt, nam jucunda apud illos sunt quoad maximam partem ex amoribus sui et mundi, et perparum ex bono spirituali trahunt; talis communicatio caeli cum homine est, hoc est, ‘talis’ communicatio Domini per caelum cum illo, proinde talis 9 conjunctio.

[4] Quod communicatio et conjunctio Domini cum humano genere talis sit, constat ex eo quod talis sit influxus apud quemlibet hominem Ecclesiae (per hominem Ecclesiae intelligitur ille qui in bono charitatis est et inde in veris fidei a Domino, nam charitas ex qua fides est ipsa Ecclesia apud hominem, quia sunt a Domino 10 ), nam Dominus 11 influit in illud bonum, quod est internum ejus, et per illud in affectionem veri, quod est externum ejus, et per eam affectionem 12 in jucunda veri externi, quae sunt in extremis.

[5] Sicut se habet cum homine Ecclesiae in particulari, ita quoque se habet cum Ecclesia in communi, hoc est, cum omnibus qui Ecclesiam Domini constituunt; causa quod ita sit, est quia universa Ecclesia coram Domino est sicut homo, nam caelum Domini, cum quo Ecclesia unum agit, est coram Ipso ut unus homo, ut constare potest ex illis quae de caelo ut Maximo Homine ad finem plurium capitum Geneseos ostensa sunt; 13 quia ita est, cum homine Ecclesiae in particulari similiter se habet, nam homo Ecclesiae in particulari est caelum, Ecclesia, et regnum Domini in minima effigie.

[6] Cum Ecclesia porro se habet sicut cum ipso homine, quod duo fontes vitae apud illum sint, nempe COR et PULMO; notum est 14 quod primum vitae ejus sit cor, et secundum vitae ejus sit pulmo, et quod ex binis bis fontibus vivant omnia et singula quae in homine; cor Maximi Hominis, hoc est, caeli 15 et Ecclesiae, constituunt illi qui in amore in Dominum 16 sunt et in amore erga proximum, ita abstracte a personis amor Domini et amor proximi; pulmonem autem in Maximo Homine, seu caelo et Ecclesia, constituunt illi qui a Domino in charitate erga proximum et inde in fide sunt, ita abstracte a personis charitas et 17 fides a Domino; reliqua autem viscera et membra in Maximo illo Homine constituunt illi qui in bonis et veris externis sunt, ita abstracte a personis bona et vera externa, per quae introduci possunt vera 18 et bona interna; sicut nunc cor primum influit in pulmonem, et per illum dein a se in viscera et membra corporis; ita quoque Dominus per bonum amoris in vera interna, et per haec in vera et bona externa.

[7] Ex his videri potest quod in terra omnino debeat esse Ecclesia et quod absque illa periret humanum genus, nam foret sicut homo cum moritur, quando pulmo et cor 19 desinunt moveri; ob quam causam etiam providetur a Domino ut semper in terris sit Ecclesia ubi Dominus revelatus est per Divinum Verum quod ab Ipso; Divinum illud Verum in nostra tellure est Verbum. Quod ita sit, vix aliquis hodie credit quia non credit quod omne vitae hominis sit per caelum a Domino; opinatur enim quod vita 20 sit in ipso, et quod illa 21 subsistere possit absque nexu cum caelo, hoc est, per caelum cum 22 Domino, cum tamen ea opinio falsissima est.

[8] Ex his nunc patet quomodo intelligendum est quod conjunctio sit per bonum charitatis cum illis qui in paucis veris et usque desiderant instrui, et per hos cum iis qui in jucundis veri externi sunt, quae significantur per ‘intermissionem et dimissionem terrae anno septimo’, et quod tunc ‘comederent egeni populi 23 tui’, et ‘residuum eorum comederet fera agri’. Sed de illis quae supra memorata 24 videantur quae prius ostensa sunt, nempe quod caelum coram Domino sit sicut unus homo et quod ideo caelum dicatur Maximus Homo, n. 1276, 2996, 2998, 3624-3649, 3741-3751, 4218-4228: quod Ecclesia Domini similiter, quia regnum Domini in terris est Ecclesia, quae unum agit cum regno Domini in caelis, n. 4060, 25 7396, 9216: quod homo Ecclesiae sit caelum et Ecclesia in particulari, n. 1900, 26 1902, 3624-3631, 3634, 3884, 4292, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057:

[9] quod illi qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt constituant provinciam cordis in Maximo Homine, et qui in charitate et inde fide a Domino 27 28 constituant provinciam pulmonis, n. 3635, 3883-3896: quod omne vitae hominis 29 influat per caelum a Domino, n. 2536, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3484, 3742, 3743, 4151, 5846, 5850, 5986, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 6982, 6985, 6996 30 , 7004, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270, 7343, 8321, 8685, 8701, 8717, 8728, 9110, 9111, 9216: quod nexus sit caeli cum homine, n. 9216: et quod absque Ecclesia in terris periturum sit genus humanam, n. 468, 637, 2853, 4545.

Footnotes:

1. illas

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. boni et veri

4. The Manuscript inserts Quod ipsam rem attinet, .

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript places this after Ecclesiae.

7. The Manuscript inserts constituunt.

8. quia est bonum procedens

9. The Manuscript inserts est.

10. bonum charitatis est ipsa Ecclesia apud hominem, quia illud est a Domino, et quia est a Domino, etiam Dominus in illo

11. Dominus enim

12. perque hanc

13. The Manuscript inserts et.

14. The Manuscript inserts, tum.

15. seu Coeli

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts inde.

18. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts hominis.

21. haec

22. a, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

23. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

24. The Manuscript inserts sunt.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. fide charitatis

28. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

29. apud hominem

306985 ad 6996, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.