From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9927

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9927. 'In intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo illo': quod significet in omni statu boni et veri in cultu, constat ex significatione ‘intrare ad sanctum’ et ‘intrare coram Jehovah’ quod sit cultus, de qua supra n. 9903, 9907; quod sit status boni et veri in cultu qui significatur, est quia omnia cultus apud gentem Israeliticam et Judaicam erant repraesentativa cultus interni, et cultus internus est ex bono et vero, seu ex affectione boni et ex fide veri. Quod sit omnis status eorum qui significatur, est quia dicitur in intrando et in exeundo, et per ‘intrare et exire’ significantur omnia status; quae enim sunt motus, sicut ambulare, ire, progredi, 1 significant statum cogitationum et affectionis illius rei de qua agitur, ita in communi sensu statum vitae; quod ‘ambulare’ 2 id significet, videatur n. 519, 1794, 3335, 4882, 5493, 3 5605, 8417, 8420, pariter ‘progredi’ et ‘proficisci’, n. 8103, 8181, 8397, 8557, et quod motus et progressiones in altera vita sint status, n. 1273-1277, 1376-1381, 2837, 3356, 9440; inde patet quod ‘intrare et exire’ sit omne status vitae seu rei de qua agitur; et quia hic agitur de cultu ex bono et vero, est omnis status boni et veri in cultu, qui per ‘intrare et exire’ significatur.

[2] Quod intrare et exire id sit, est ex repraesentativis in altera vita; ibi enim eunt, ambulant, progrediuntur, intrant et exeunt, sicut in mundo, sed peraguntur omnia illa secundum statum vitae cogitationum et affectionum eorum, videantur loca supra citata; quod etiam inde originem ducant, et quod sint correspondentiae, et sic apparentiae reales, non animadvertunt; 4 inde patet quod omnia quae motus sunt significent illa quae 5 sunt status vitae; proinde quod ‘intrare et exire’ significent omnem statum vitae, 6 ita statum rei de qua agitur, a principio ad finem; inde est quod apud antiquos sollemnis 7 formula fuerit dicere quod sciant alicujus intrare et exire, seu introitum et exitum, cum intelligerent quod scirent omnem statum vitae ejus; et quoniam formula illa trahit originem ex correspondentiis in altera vita, de qua dictum est, ideo etiam in Verbo similiter dicitur, et ubi dicitur, simile significatur, ut in sequentibus his locis: in libro 1 Samuelis,

Vocavit Achisus 8 Davidem, et dixit ad eum, Rectus tu, et bonum in oculis meis exire tuum et intrare tuum mecum in castris, 9 quia non inveni in te malum, 29:6;

‘bonum in oculis exire tuum et intrare tuum’ pro quod ei 10 beneplaceret omnis vitae ejus status:

[3] in libro 2 Samuelis,

Nosti Abnerum, quod ad persuadendum tibi venerit, et ut cognoscat exitum tuum et introitum tuum, utque cognoscat omne quod facis, 3:25;

'cognoscere exitum et introitum' pro omnia cogitata et acta vitae, quare etiam dicitur, ‘utque cognoscat omne quod facit’: in libro 2 Regum, Sedere tuum, et exire tuum, et intrare tuum novi, et quod commoveris te contra Me, 19:27; Esai. 37:28;

ibi de Sancheribo rege Assyriae; ‘nosse exire ejus et intrare ejus’ pro omnia ejus consilii:

apud Davidem,

Jehovah custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam, Jehovah custodiet exitum tuum et introitum tuum ex nunc et usque in saeculum, Ps. 121:7, 8;

‘custodire exitum et introitum’ pro 11 omne vitae secundum statum boni et veri:

[4] apud Moschen,

Praeficiet Jehovah Deus spirituum 12 omni carni, virum super contionem, qui exeat coram illis, et qui intret coram illis, et qui educat illos, et qui introducat illos, ut non sit contio Jehovae sicut grex quibus non pastor, Num. 27:16, 17;

‘qui exeat coram illis, et qui intret coram illis’ pro qui ducat illos, ita quem in omni vitae statu spectent et sequantur: apud Johannem,

Qui non intrans est per januam in caulam ovium sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero intrans est per januam, pastor est ovium. Ego sum 13 janua; per Me si quis intraverit, salvabitur, et intrabit et exibit, et pascuum inveniet, 10:1, 2, 9;

intrare nempe caelum, 14 ita in bonum amoris et fidei, nam id bonum facit caelum; 15 quare ‘intrare et exire’ est quoad omnem vitae statum a Domino duci, proinde ex libero cogitare et velle bonum, hoc est, ex amore et fide, quae a Domino, nam illa faciunt liberum:

[5] apud Lucam,

Jesus misit duodecim discipulos ad praedicandum regnum Dei, et dixit ad illos, In quam domum intraveritis, ibi manete, et inde exite, 9:4;

‘intrare in domum, manere ibi, et inde exire’ pro frui consociatione caelesti cum illis qui recipiunt Dominum fide et amore, nam in caelo, qui simul in una societate sunt, etiam in una domo sunt, et intrant ibi et exeunt; sunt enim in simili bono; qui autem in dissimili sunt, non ita possunt, et si intrant, non per januas, sed aliunde, intrant; qui non scit quod talia significentur, non scire potest quid 16 involvit quod in domum quam intraverint, ibi manerent et exirent:

[6] apud Ezechielem,

Cum intrabit princeps, via porticus 17 portae intrabit, et in via ejus exibit. Cum intrabit populus terrae ante Jehovam in festis statis, 18 intrans vero via portae septentrionis ad adorandum, exibit via portae meridiei; 18 intrans vero via portae meridiei, exibit via portae septentrionem versus, non revertetur via portae per quam intraverat, sed recta ante se exibit. Princeps autem in medio illorum cum 19 intrabunt illi, intrat, et cum exibunt illi, 20 exibit, 46:8-10;

agitur ibi in sensu interno de novo caelo et de nova Ecclesia, et per ‘principem’ significatur verum fidei ex bono amoris, quomodo id apud angelos in caelis, et apud homines Ecclesiae in terris intrat, et dein progreditur, cum per viam externam ad interiora, et cum per viam internam ad exteriora, describitur ibi per 21 introitum et exitum principis et populi terrae; ‘meridies’ est status veri fidei in interno homine, et ‘septentrio’ est status ejus in externo; 22 'introitus et exitus' est status vitae quoad 23 bonum et verum, ita quoad cultum;

[7] ex illis satis manifeste sciri potest quod ‘intrare et exire’ sint talia quae 24 sunt status vitae ex bono et vero; quid enim alioquin foret quod princeps intraret per 25 unam viam aut per aliam, ut et populus terrae? per ‘domum’ enim seu templum ibi, in quod 26 introitus et e quo 27 exitus, significatur caelum et Ecclesia, videatur n. 3720, 28 per 'principem' verum fidei, n. 5044; 29 per ‘populum terrae’ illi qui in caelo seu qui ab Ecclesia, n. 2928, 30 per ‘viam’ id quod ducit ad verum, n. 627, 2333, 31 per ‘portam’ doctrinale, n. 2851, 3187, 32 per ‘meridiem’ ubi verum in luce, n. 9642, ita verum in interno homine, et 33 per ‘septentrionem’ ubi verum in obscuro, n. 3708, ita verum in externo homine.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts proficisci, .

2. et ire significet statum vitae

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts sed usque constare potest illis qui sciunt quod spatia ibi non sint qualia in mundo, sed quod sint apparentiae ex statibus et veri;

5. The Manuscript places this after vitae.

6. seu

7. formulae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quoniam

10. beneplaceat

11. omnem vitam

12. omnis carnis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. Pastor ovium in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

14. est, in the Second Latin Edition

15. ita

16. talis loquutio involvit

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. ingressus

19. intrat, intrabunt illi in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

20. exibunt in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

21. ingressum et egressum

22. ingressus et egressus

23. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

24. veri et boni

25. illam

26. ingressus

27. egressus

28. quod princeps sit

29. quod populus terrae, sint

30. quod via sit

31. porta quod sit

32. meridies quod sit

33. quod septentrio sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4056

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4056. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM

In Parte Tertia ante capita 26-30 explicata sunt quae Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et praedixerat apud Matthaeum, capite ibi 24 a versu 3 usque ad 28; veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput quae versibus 29-31, nempe haec verba, Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2333

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2333. ‘Et mane surgatis, et eatis in viam vestram’: quod significet sic confirmationem in bono et vero, constare potest a significatione ‘mane surgere’, tum a significatione ‘ire in viam’. ‘Mane’ in Verbo significat regnum Domini, et quicquid est regni Domini, ita principaliter bonum amoris et charitatis, quod ex Verbo confirmabitur ad vers. 15: ‘via’ autem significat verum, videatur n. 627; inde sequitur quod postquam fuerint: in domo ejus et ibi pernoctaverint, quo significatum quod mansionem in bono charitatis apud eum haberent, ‘mane surgerent et irent in viam suam’, quo significatur ita confirmatum esse in bono et vero.

[2] Ex his, sicut ex reliquis, patet quam remotus est sensus internus a sensu litterae, et inde quam inconspicuus, imprimis in historicis Verbi, et quod non pateat nisi singulae voces secundum constantem earum in Verbo significationem explicentur; quare cum in sensu litterae tenentur ideae, sensus internus non aliter apparet quam obscurum et tenebrosum quid; at, vicissim cum in sensu interno tenentur ideae, apparet similiter sensus litterae obscurus, immo ab angelis sicut nihil, nam angeli non amplius sunt in 1 mundanis et corporeis quales sunt hominis, sed in 1 spiritualibus et caelestibus, in quas mirabiliter mutantur voces sensus litterae, cum ab homine qui legit Verbum, ad sphaeram in qua sunt angeli, hoc est, ad caelum ascendit, et hoc ex correspondentia spiritualium cum mundanis, et 2 caelestium cum corporeis, quae correspondentia constantissima est: sed qualis, nondum detectum, modo nunc in explicatione vocum, nominum et numerorum, quoad sensum internum, in Verbo;

[3] ut sciatur qualis illa correspondentia est, seu quod idem, quomodo ideae mundanae et corporeae transeunt in correspondentes ideas spirituales et caelestes, cum illae elevantur ad caelum, sit pro exemplo ‘mane’, et ‘via’: cum legitur mane, ut hic ‘mane surgere’, tunc angeli non ideam alicujus mane diei capiunt, sed ideam mane in sensu spirituali. ita similem ac apud Samuelem, Petra Israelis, ... ille sicut lux mane cum oritur sol, mane non nubes, 2 Sam. 23:3, 4 3 :

et apud Danielem,

Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane bis mille trecenta, 4 8:14, 16;

ita pro ‘mane’ percipiunt Dominum, aut regnum Ipsius, aut caelestia amoris et charitatis, et quidem illa cum varietate secundum seriem rerum in Verbo quod legitur. Similiter ubi legitur ‘via’, ut hic ‘ire in viam vestram’, non habere possunt aliquam ideam viae, sed spiritualem aut caelestem aliam, nempe similem ac apud Johannem, quod Dominus dixit, Ego sum via et veritas, 14:6;

et quae apud Davidem,

Viam tuas Jehovah notas fac mihi, duc viam meam in veritate, Ps. 25:4, 5:

et apud Esaiam,

Viam intelligentiarum nosse fecit ipsi, 40:14;

ita pro ‘via’ percipiunt verum, et hoc tam in historicis quam propheticis Verbi; historica enim non amplius curant angeli, quia ideis eorum prorsus non adaequata sunt, quare loco eorum talia quae sunt Domini et Ipsius regni percipiunt; quae etiam in pulchro ordine et concinna serie in sensu interno consequuntur; propterea, ut quoque pro angelis sit Verbum, omnia historica ibi sunt repraesentativa, et singula verba significativa talium, quod peculiare habet Verbum prae omni alio scripto.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ideis.

2. The Manuscript has tum.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.