From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Footnotes:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Apocalypsis 21:21

Study

       

21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas : et singulæ portæ erant ex singulis margaritis : et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7645

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7645. ‘Et non poterit videre terram’: quod significet obscurationem totius mentis naturalis inde, constat ex significatione ‘non posse videre’ quod sit obscuratio, hoc est, nulla perceptio veri; et ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis, ut supra n. 7644. Quomodo hoc se habet, quod ex vastatione extremorum in naturali obscuretur tota mens naturalis, paucis dicendum: interiora apud hominem terminantur in ultimis seu extremis ejus, et ibi quae successiva sunt apud illum simul sunt; quando in ultimis non est nisi quam falsum et malum, tunc vera et bona quae ab interioribus influunt in ultima, ibi influunt in mala et falsa, et 1 inde ibi vertuntur in talia; 2 ideo non apparet nisi quam falsum et malum in toto naturali; hoc intelligitur per obscurationem totius mentis naturalis inde, quae significatur per ‘non posse videre terram’. Inde quoque est quod spiritus infernales cum devastati sunt, in extremis naturalis sint; lumen illorum, quod lumen intellectuale vocatur, nec est absimile lumini hujus mundi, quod in altera vita prorsus fit caligo ad praesentiam lucis caeli. Quia extremum naturalis, quod sensuale vocatur, est fallaciis et inde falsis, ac voluptatibus et inde malis repletum, n. 6844, 6845, et quia inferna in illo lumine sunt, idcirco, 3 quando regeneratur homo, a Domino donatur facultate, ut a sensuali illo elevari possit versus interiora, videatur n. 6183, 6313, 7442.

Footnotes:

1. quoque

2. inde

3. cum homo, quando regeneratur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.