From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8916

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8916. ‘Et montem fumantem’: quod significet ipsum bonum veri non perceptibile nisi in externa forma, constat ex significatione ‘montis’, hic montis Sinai, quod sit Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelo, de qua n. 8805, et ex significatione ‘fumantis’ quod sit in externa forma; 1 quod id sit fumans, est quia’ Divinum Verum seu Verbum in interna forma est instar lucis ac instar flammae, at in externa forma est instar nubis et instar fumi; causa est quia verum Divinum seu Verbum in interna forma est quale est in caelo, ita quale est in luce ibi, at 2 in externa forma est quale est in mundo, ita quale est in lumine ibi, 3 et lumen mundi respective ad lucem caeli est instar nubis, seu respective ad flammam instar fumi 4 ; verum Divinum seu Verbum in interna forma est sensus ejus internus, et 5 in externa 6 est sensus ejus externus seu litteralis; quod hic sensus seu litteralis dicatur ‘nubes’, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, et quod fumus, est quia per ‘fumum’ significatur obscurum veri, n. 8819. Quod mons apparuerit fumans coram filiis Israelis, non erat quia Divinum ibi tale fuit, sed quia Divinum apparet unicuique secundum quale ejus qui illud videt; et quale illorum qui videbant 7 , erat ut in externis ponerent omne cultus 8 , et nihil in internis, et quod inde intelligerent Verbum solum secundum sensum litterae; idcirco Divinum quoad verum quod promulgabatur non aliter potuit illis apparere quam sicut fumus, hoc est, sicut obscurum; unde etiam dicitur quod steterint e longinquo, per quod significatur quod remoti fuerint ab internis; sed de his infra plura.

Footnotes:

1. nam

2. The Manuscript inserts Verbum.

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. respective ad lucem, seu instar fumi respective ad flammam

5. at

6. The Manuscript inserts forma.

7. illius populi qui illo videbat

8. omnem cultura

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8781

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8781. ‘Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis’: quod significet quod ea fiet in specie maxime naturali, constat ex significatione ‘venire ad te’ cum dicitur a Jehovah ad Moschen, per quem repraesentatur verum a Divino quod est Ecclesiae spiritualis, n. 8760, quod sit revelatio, et ex significatione ‘densitatis nubis’ quod sit in specie maxime naturali, in quali est Verbum Veteris Testamenti in littera; quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443; 1 ‘densitas’ est obscurum quale est cogitationis hominis ex solo lumine sensuali, hoc est, maxime naturali; in quali fuerunt illo tempore posteri Jacobi, et quoque hodie Judaei, de Divino, nam Divinum non aliter potest apparere alicui quam secundum statum ejus vitae et inde apperceptionis; ita lux caelestis illis qui in amore sui et mundi, in quo gens illa prae aliis fuit, quam sicut ‘densitas nubis’; Verbum in littera, imprimis propheticum, nec aliud est respective ad sensum ejus internum; in sensu ejus interno est lux qualis comparative est lux solis supra nubes, quae lux in Verbo vocatur ‘gloria’; quare etiam dicitur in Verbo quod Jehovah vehatur super nubes, equitet super illis, volet super illis, suum triclinium habeat super illis, quod Dominus venturus in nubibus caeli, et similia plura, quae nusquam de Jehovah, hoc est, de Domino, 2 dicta fuissent, nisi 3 significavissent lucem veri in qua Ipse in caelo, et ‘nubes’ umbram veri, in qua illi qui infra 4 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts ita.

3. significent

4. The Manuscript inserts coelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.