From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8916

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8916. ‘Et montem fumantem’: quod significet ipsum bonum veri non perceptibile nisi in externa forma, constat ex significatione ‘montis’, hic montis Sinai, quod sit Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelo, de qua n. 8805, et ex significatione ‘fumantis’ quod sit in externa forma; 1 quod id sit fumans, est quia’ Divinum Verum seu Verbum in interna forma est instar lucis ac instar flammae, at in externa forma est instar nubis et instar fumi; causa est quia verum Divinum seu Verbum in interna forma est quale est in caelo, ita quale est in luce ibi, at 2 in externa forma est quale est in mundo, ita quale est in lumine ibi, 3 et lumen mundi respective ad lucem caeli est instar nubis, seu respective ad flammam instar fumi 4 ; verum Divinum seu Verbum in interna forma est sensus ejus internus, et 5 in externa 6 est sensus ejus externus seu litteralis; quod hic sensus seu litteralis dicatur ‘nubes’, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, et quod fumus, est quia per ‘fumum’ significatur obscurum veri, n. 8819. Quod mons apparuerit fumans coram filiis Israelis, non erat quia Divinum ibi tale fuit, sed quia Divinum apparet unicuique secundum quale ejus qui illud videt; et quale illorum qui videbant 7 , erat ut in externis ponerent omne cultus 8 , et nihil in internis, et quod inde intelligerent Verbum solum secundum sensum litterae; idcirco Divinum quoad verum quod promulgabatur non aliter potuit illis apparere quam sicut fumus, hoc est, sicut obscurum; unde etiam dicitur quod steterint e longinquo, per quod significatur quod remoti fuerint ab internis; sed de his infra plura.

Footnotes:

1. nam

2. The Manuscript inserts Verbum.

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. respective ad lucem, seu instar fumi respective ad flammam

5. at

6. The Manuscript inserts forma.

7. illius populi qui illo videbat

8. omnem cultura

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8780

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8780. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod significet influxum Divini per verum a Divino de revelatione, constat ex significatione ‘dicere’ cum agitur de revelatione a Divino, quod sit influxus; quod ‘dicere’ etiam alibi sit influxus, videatur n. 5743, 7291, 7381, 8221, 8262, 8660; quod ‘Jehovah’ sit Divinum a quo revelatio, patet; et quod ‘Moscheh’ sit verum a Divino, per quod illa, n. 6771, 6827, 7014; quod sit influxus de revelatione, constat ex illis quae sequuntur, quod nempe Jehovah venturus ad illos in densitate nubis, propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum, et etiam in te credent in aeternum, per quae verba significatur revelatio et quale ejus.

[2] Per revelationem hic in sensu interno non intelligitur revelatio qualis facta 1 populo Israelitico e monte Sinai, quod nempe Dominus locutus sonora voce, et populus circumstans audiverit, sed intelligitur revelatio quae non fit sonora voce, verum intus in homine; haec revelatio fit per illustrationem visus interni, qui est intellectus, cum homo qui in affectione veri ex bono est legit Verbum; illustratio illa tunc fit a luce caeli, quae 1 a Domino ut sole ibi; a luce illa illustratur intellectus non aliter 2 ac visus externus, qui est oculi, a luce quae a sole mundi; cum intellectus a luce illa Divina illustratur, tunc percipit ille id verum esse quod verum est, agnoscit id intus in se, et quasi videt id; talis est revelatio illorum qui in affectione veri ex bono sunt, cum legunt Verbum;

[3] at qui in affectione veri ex malo sunt, hoc est, 3 solum propter honores, lucrum, famam, et similia, cupiunt scire vera, illi non vident illa sed modo vident confirmantia doctrinalium Ecclesiae suae, sive vera sint sive falsa; lux illa quae tunc illustrat non est lux Divina e caelo, sed est lux sensualis qualis etiam est infernalium, quae lux ad praesentiam lucis caelestis fit mera caligo; hi enim cum legunt Verbum, caecutiunt prorsus ad verum quod non cum doctrinali unum facit; sicut pro exemplo: qui in fide sola ponunt salvationem, 4 cum legunt Verbum, prorsus nihil attendunt ad illa quae de amore et charitate 5 ibi dicuntur, immo nec vident illa, nam cadunt in visus umbram sicut quae plane a latere vel sicut quae a tergo sunt; similiter ac gens Judaica, quae se reliquis in universo terrarum orbe praefert, nec videt quod Dominus sit Qui intelligitur apud prophetas, utcumque hoc manifeste dicitur;

[4] causa est quia non vident nisi confirmantia sui doctrinalis de Messia, quod venturus ut magnus heros, facturus prae Moscheh miracula, ac introducturus illos in terram Canaanem, et quod tunc cum magnifica pompa omnes ituri, audientes supplicationes gentium, quae alas vestium illorum prehensurae sint, de comitatu; haec quia sunt doctrinalis illorum, non vident quicquam de Domino 6 ; hoc illis est sicut caligo; ita se habet cum ceteris erroribus. Ex his constare potest quomodo se habet cum revelatione veri ex Verbo.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

2. quam

3. qui

4. legunt quidem, sed usque

5. tam copiose in Verbo

6. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.