From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8915

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8915. ‘Et vocem buccinae’: quod significet eadem per caelum, nempe Divina Vera ex bono, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit status caeli angelici quod circum Divinum, et quod sit verum Divinum inde, de qua n. 8815, 8823; ex quibus constare potest quid significatur per Domini verba, ubi de consummatione saeculi seu de ultimo tempore Ecclesiae praedicit, quod tunc Dominus missurus sit angelos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quattuor ventis, Matth. 24:31;

qui non scit quod omnia verba Domini etiam intus in se recondant caelestia et Divina, hoc est, quod sensus internus illis insit, credent quod cum ultimum judicium instat, apparituri sint angeli et annuntiaturi illud, et quoque congregaturi electos cum voce tubae; sed quod per ‘vocem tubae’ seu ‘buccinae’ ibi non intelligatur vox tubae seu buccinae sed verum Divinum per caelum in forma interna et ejus evangelizatio, videatur n. 4060 fin. , tum 8815 et 8823.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8824

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8824. ‘Moscheh loquebatur et Deus respondebat illi in voce’: quod significet per influxum veri a Divino, in quo ipsum Divinum, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum a Divino, de qua n. 8760, 8787, 8805, ex significatione ‘loqui’ quod sit influxus, de qua n. 5797, 7270, 8128, et ex significatione ‘respondere in voce’ 1 quod sit Divinum Verum a quo; causa quod illa significentur, est quia responsa Divina sunt vera in quibus Divinum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts cum de Deo, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8128

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8128. ‘Loquere ad filios Israelis’: quod significet influxum veri Divini apud illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione ‘loqui’ quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5797, 7270; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; quod ‘loqui’ sit influxus, est quia Moscheh in sensu interno repraesentativo est Divinum Verum, et Divinum Verum in perceptionem et cogitationem 1 per influxum venit; cogitatio ex perceptione est loquela interna, cui loquela externa correspondet, quare in sensu interno illa intelligitur per hanc.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hominis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.