From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8915

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8915. ‘Et vocem buccinae’: quod significet eadem per caelum, nempe Divina Vera ex bono, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit status caeli angelici quod circum Divinum, et quod sit verum Divinum inde, de qua n. 8815, 8823; ex quibus constare potest quid significatur per Domini verba, ubi de consummatione saeculi seu de ultimo tempore Ecclesiae praedicit, quod tunc Dominus missurus sit angelos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quattuor ventis, Matth. 24:31;

qui non scit quod omnia verba Domini etiam intus in se recondant caelestia et Divina, hoc est, quod sensus internus illis insit, credent quod cum ultimum judicium instat, apparituri sint angeli et annuntiaturi illud, et quoque congregaturi electos cum voce tubae; sed quod per ‘vocem tubae’ seu ‘buccinae’ ibi non intelligatur vox tubae seu buccinae sed verum Divinum per caelum in forma interna et ejus evangelizatio, videatur n. 4060 fin. , tum 8815 et 8823.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8822

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8822. ‘Et tremiscebat totus mons valde’: quod significet caeli commotionem, constat ex significatione ‘tremiscere’ quod sit commotio, et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit caelum, de qua n. 8805; quod ad praesentiam Divini sit commotio, videatur supra n. 8816.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8805

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8805. ‘Et descendit Moscheh de monte ad populum’: quod significet applicationem et praeparationem per verum a Divino ad recipiendum vera in bono, constat ex significatione ‘descendere’ cum dicitur de ‘Mosche’, per quem repraesentatur verum a Divino, quod sit applicatio et quoque praeparatio per illud; ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum a Divino, de qua n. 8760, 8787, et quoque quod sit medians, n. 8787, ita quoque praeparans et applicans; ex significatione ‘montis’ quod sit Divinum in caelo, ita caelum; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in vero per quod bonum, et in bono ex quo verum, hic in bono in quo recipienda vera. Interest 1 scire quid in specie significatur per ‘montem Sinai’, tum quid 2 repraesentatur per ‘populum Israelem’, ut et quid per ‘Moschen’ 3 in hoc capite et in sequentibus Libri Exodi.

[2] Per 4 montem Sinai' in specie significatur caelum, e quo a Domino vera influunt; inde per quod ‘Jehovah descendit super montem illum’ significatur praesentia Ipsius in caelo; et quia caelum, in quo Jehovah, hoc est, Dominus, per ‘montem Sinai’ significatur, etiam per illum significatur Divinum Bonum unitum Divino Vero ibi, nam inde caelum est caelum.

[3] Per 4 ‘populum’ autem 4 Israelem' juxta hunc montem repraesentatur Ecclesia spiritualis quoad bonum in quo vera fidei implantanda sunt, nam prius ostensum est quod illis qui ab Ecclesia spirituali bini status sint, prior cum per vera ducuntur ad bonum, posterior cum in bono sunt et ex illo in veris; hic cum in bono cui vera implantanda sunt, qui status est status medius inter priorem et posteriorem; vera quae implantantur bono continentur in illis quae e monte Sinai a Domino promulgata sunt, et per Moschen communicata populo.

[4] Per 4 Moschen' repraesentatur in hoc capite et in sequentibus verum a Divino infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, ac inde medians inter Divinum in caelo ac inter bonum cui implantanda vera, quod est Ecclesiae spiritualis, ita medians inter Dominum et populum. Haec scire interest propter intellectum sequentium in libro Exodi. Ex his 5 etiam constare potest quod per ‘descendit 6 Moscheh de monte ad populum’ significetur applicatio et praeparatio per verum a Divino ad recipiendum vera in bono.

Footnotes:

1. ut sciatur

2. quoque

3. hic repraesentatur, nam quae ab hoc capite ad finem libri Exodi continentur sunt illa quae a Jehovah e monte promulgata sunt, et per Moschen communicata populo

4. Printed in capital letters in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. nunc

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.