From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6751

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6751. ‘Et fuit ei in filium’: quod significet quod inde ei vera prima, constat ex repraesentatione ‘filiae Pharaonis’, quae hic est ‘ei’, quod sit affectio scientificorum, de qua mox supra n. 6750; et ex significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373, hic verum primum, 1 nam ‘esse ei in filium’ est esse in primis veris per scientifica, prima enim vera nascuntur ex scientificis, ac ita sunt sicut filii a matre, quae est affectio scientificorum; quod scientificum sit planum veris quae intellectus et fidei, videatur supra n. 6750. Procedit homo in rebus fidei cum regeneratur, paene sicut procedit in 2 rebus non fidei cum adolescit; cum adolescit, tunc sensualia sunt primum planum, dein scientifica, et super his planis postea crescit judicium, apud unum plus, apud alterum minus; cum regeneratur homo, tunc communia fidei seu rudimenta doctrinae Ecclesiae sunt primum planum, dein sunt particularia doctrinae 3 et fidei, postea successive magis interiora; haec plana sunt quae illustrantur a luce caeli; inde intellectuale, 4 et perceptivum 5 fidei et boni charitatis.

Footnotes:

1. ita

2. veris, in the First Latin Edition.

3. ita interiora ejus

4. seu

5. The Manuscript inserts veri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Exodus 19:9

Study

       

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.