From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6343

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6343. ‘Tu robur meum’: quod significet quod per illam potentia bono, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ qui hic est ‘tu’, quod sit fides intellectu, de qua mox supra n. 6342; et ex significatione ‘roboris’ quod sit potentia quae bono 1 ; quod potentiam attinet, nempe potentiam cogitandi et volendi, 2 percipiendi, bonum faciendi, credendi, dissipandi falsa et mala, illa omnis est ex bono per verum, bonum est principale et verum est modo instrumentale, n. 3 3563, 4931, 5623. Quod significetur potentia quae bono, est quia ‘robur’ illam potentiam significat, at ‘vires’ potentiam veri; inde est quod per ‘principium virium mearum’, ut mox sequitur, significetur prima potentia vero; vox enim per quam exprimuntur ‘vires’ in lingua originali, in Verbo praedicatur de vero, at vox per quam exprimitur ‘robur’ praedicatur de bono.

[2] Quod Verbum sit sanctum, ac sanctissimum in interioribus suis, patet manifeste ex eo quod in singulis Verbi sit conjugium caeleste, nempe conjugium boni et veri, ita caelum; et quod in intimo sensu in singulis sit conjugium Divini Humani Domini cum regno Ipsius et Ecclesia, immo in supremo sensu quod sit unio Ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, haec sanctissima insunt singulis Verbi, manifestum indicium quod Verbum ex Divino descenderit; quod ita sit, constare potest ex eo quod ubi dicitur de bono etiam dicatur de vero, et ubi dicitur de interno etiam dicatur de externo; sunt etiam voces quae constanter significant bonum, et voces quae constanter verum, et voces quae utrumque tam bonum quam verum; et si non significant usque praedicantur de illis aut involvunt illa, ex praedicatione et significatione 'istarum vocum patet quod in singulis, ut dictum est, sit conjugium boni et veri, hoc est, conjugium caeleste, inque intimo et supremo sensu conjugium Divinum quod in Domino, ita Ipse Dominus;

[3] hoc ubivis apparet, sed non evidenter quam in illis locis ubi repetitiones sunt ejusdem rei mutatis solum vocibus; sicut in hoc capite ubi de Reubene, Tu robur meum, et principium virium mearum: tum, excellens eminentia et excellens valore; ibi ‘robur’ se refert ad bonum et ‘vires’ ad verum; ac ibi ‘excellens eminentia’ se refert ad verum et ‘excellens valore’ ad bonum: pariter in sequente versu de Reubene, Ascendisti cubilia patris tui, tum profanasti, stratum meum ascendit: similiter in sequentibus de Shimeone et Levi, Maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura, dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele, vers. 7; ubi ‘ira’ significat aversionem a bono et ‘excandescentia’ aversionem a vero; et ‘Jacob’ est externum Ecclesiae, ac ‘Israel’ est internum ejus: tum de Jehudah, Celebrabunt te fratres tui, ... incurvabunt se tibi filii patris tui, vers. 8: porro, Alligat ad vitem asellum suum, et ad vitem praestantem filium asinae suae. Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, vers. 11: de Zebulone, Ad portum marium habitabit, et is ad portum navium, vers. 13: de Dane, Erit serpens super via, serpens jaculus super semita, vers. 17

[4] Similia in Psalmiis et apud Prophetas frequenter occurrunt; ut apud Esaiam,

Babel non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem.... Propinquum est tempus ejus, et veniet, et dies ejus non extrahentur, 13:20, 22:

apud eundem,

Quaerite desuper in libro Jehovae, et legite; Ullum de illis non deerit, unum alterum non desiderabunt; nam ore Ipse praecepit, et spiritus Ipsius Ipse collegit illa. Idemque jecit illis sortem, et manus distribuit illis per normam: usque in aeternum possidebunt illam, in generationem et generationem habitabunt in illa, 34:16, 17;

ita in mille aliis locis; qui non scit quod voces in Verbo significativae spiritualium et caelestium sint, et quod quaedam dicantur de bono, quaedam autem de vero, non aliter credere potest quam quod talia sint repetitiones solum dictae ut impleant, ac ita in se inanes; inde est quod qui sinistre de Verbo cogitant, talia etiam referant inter argumenta contemptus; cum tamen ipsissima Divina inibi recondita sunt, 4 nempe conjugium caeleste, quod est ipsum caelum, et Conjugium Divinum, quod est Ipse Dominus; est hic ille sensus gloria in qua est Dominus, et sensus 5 litteralis est nubes in qua illa gloria, Matth, 24:30, Luc. 21:27;

videatur Praefatio ad Gen. xviii, tum n. 5922.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts inde per tu robur meum, significatur per fidem potentia bono.

2. et quoque bonum faciendi ut et credendi, tum

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. nempe ipsum caelum, ac in supremo sensu Ipse Dominus; est enim

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8780

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8780. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod significet influxum Divini per verum a Divino de revelatione, constat ex significatione ‘dicere’ cum agitur de revelatione a Divino, quod sit influxus; quod ‘dicere’ etiam alibi sit influxus, videatur n. 5743, 7291, 7381, 8221, 8262, 8660; quod ‘Jehovah’ sit Divinum a quo revelatio, patet; et quod ‘Moscheh’ sit verum a Divino, per quod illa, n. 6771, 6827, 7014; quod sit influxus de revelatione, constat ex illis quae sequuntur, quod nempe Jehovah venturus ad illos in densitate nubis, propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum, et etiam in te credent in aeternum, per quae verba significatur revelatio et quale ejus.

[2] Per revelationem hic in sensu interno non intelligitur revelatio qualis facta 1 populo Israelitico e monte Sinai, quod nempe Dominus locutus sonora voce, et populus circumstans audiverit, sed intelligitur revelatio quae non fit sonora voce, verum intus in homine; haec revelatio fit per illustrationem visus interni, qui est intellectus, cum homo qui in affectione veri ex bono est legit Verbum; illustratio illa tunc fit a luce caeli, quae 1 a Domino ut sole ibi; a luce illa illustratur intellectus non aliter 2 ac visus externus, qui est oculi, a luce quae a sole mundi; cum intellectus a luce illa Divina illustratur, tunc percipit ille id verum esse quod verum est, agnoscit id intus in se, et quasi videt id; talis est revelatio illorum qui in affectione veri ex bono sunt, cum legunt Verbum;

[3] at qui in affectione veri ex malo sunt, hoc est, 3 solum propter honores, lucrum, famam, et similia, cupiunt scire vera, illi non vident illa sed modo vident confirmantia doctrinalium Ecclesiae suae, sive vera sint sive falsa; lux illa quae tunc illustrat non est lux Divina e caelo, sed est lux sensualis qualis etiam est infernalium, quae lux ad praesentiam lucis caelestis fit mera caligo; hi enim cum legunt Verbum, caecutiunt prorsus ad verum quod non cum doctrinali unum facit; sicut pro exemplo: qui in fide sola ponunt salvationem, 4 cum legunt Verbum, prorsus nihil attendunt ad illa quae de amore et charitate 5 ibi dicuntur, immo nec vident illa, nam cadunt in visus umbram sicut quae plane a latere vel sicut quae a tergo sunt; similiter ac gens Judaica, quae se reliquis in universo terrarum orbe praefert, nec videt quod Dominus sit Qui intelligitur apud prophetas, utcumque hoc manifeste dicitur;

[4] causa est quia non vident nisi confirmantia sui doctrinalis de Messia, quod venturus ut magnus heros, facturus prae Moscheh miracula, ac introducturus illos in terram Canaanem, et quod tunc cum magnifica pompa omnes ituri, audientes supplicationes gentium, quae alas vestium illorum prehensurae sint, de comitatu; haec quia sunt doctrinalis illorum, non vident quicquam de Domino 6 ; hoc illis est sicut caligo; ita se habet cum ceteris erroribus. Ex his constare potest quomodo se habet cum revelatione veri ex Verbo.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

2. quam

3. qui

4. legunt quidem, sed usque

5. tam copiose in Verbo

6. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6827

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6827. ‘Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis’: quod significet quod lex a Divino instrueret illos qui in vero simplicis boni, et quod ‘sacerdos Midianis’ sit bonum Ecclesiae ubi illi, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6752; in principio autem quoad verum quod legis a Divino, n. 6771, hic vero quoad legem a Divino; ita nominare licet gradus progressionis in Domino antequam quoad Humanum factus est ipsa lex Divina. In toto Verbo in sensu ejus intimo seu supremo agitur de solo Domino deque ejus Humani glorificatione; sed quia intimus 1 seu supremus sensus transcendit intellectum humanum, licet explicare 2 Verbum quoad sensum ejus internum in quo agitur de regno Domini et de Ecclesia et hujus instauratione, tum de hominis Ecclesiae regeneratione a Domino; quod in sensu interno de his agatur, est quia regeneratio hominis 3 est imago repraesentativa glorificationis Domini, videatur n. 3138, 3212, 2 (ax)3245, 3246, 3296, 3490, 4402, 5688; [2] ex significatione ‘pascere’ quod sit instruere, de qua n. 3795, 5201; ex significatione ‘gregis’ quod sit qui discit et ducitur per verum ad bonum charitatis, de qua n. 343, ita ‘grex’ in sensu communi est Ecclesia, n. 3767, 3768, hic Ecclesia ubi illi qui in vero simplicis boni, qui significantur per ‘Midianem’, n. 3242, 4756; et ex significatione ‘soceri’ quod sit bonum ex quo ut a patre 4 existit id bonum quod conjunctum est vero, hic vero quod legis a Divino quod repraesentatur per ‘Moschen’, videatur n. 6793; quale illius boni est ‘Jethro’; et ex significatione ‘sacerdotis Midianis’ quod sit bonum Ecclesiae ubi illi qui in vero simplicis boni, de qua n. 6775. Ex his patet quod per Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis significetur quod lex a Divino instruere illos qui in vero simplicis boni, et quod ‘sacerdos Midianis’ sit bonum 5 Ecclesiae ubi illi.

Footnotes:

1. et supremus ille

2. The Manuscript inserts hic.

3. The Manuscript inserts Ecclesiae.

4. The Manuscript places this after Bonum.

5. The Manuscript inserts illius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.