From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4996

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4996. ‘Eo quod tu uxor illius’: quod significet quia non alii bono conjungendum, constat ex significatione 'uxoris' quod sit verum adjunctum suo bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale cum bono naturali non spirituali, ut supra n. 4988.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9311

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9311. ‘Quia si audiendo audiveris vocem ejus’: quod significet instructionem de praeceptis fidei, et receptionem, constat ex significatione ‘audire’ quod sit instrui et recipere, de qua sequitur, et ex significatione ‘vocis’ quod sint praecepta fidei, ut supra n. 9307. ‘Audire’ in Verbo significat non solum simpliciter audire sed etiam recipere memoria et instrui, tum recipere intellectu et credere, ut et recipere oboedientia et facere; quod illa per ‘audire’ significentur, est quia loquela quae auditur se sistit coram visu interno seu intellectu, et sic intus recipitur, ac ibi secundum rationum efficaciam aut secundum vires persuasionis aliunde, vel retinentur, vel creduntur, vel oboediuntur; inde est quod correspondentia auris et auditus sit cum talibus in mundo spirituali, de qua videatur n. 4652-4660, 5017, 7216, 8361, 8990.

[2] Quod ‘audire’ sit recipere memoria et instrui, tum recipere intellectu et credere, ut et recipere oboedientia et facere, patet etiam a sequentibus his locis 1 , ut apud Matthaeum, Per parabolas loquor, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt; ut compleatur 2 in iis prophetia Esaiae, quae dicit, Auditu audietis et non intelligetis, et videntes videbitis et non cernetis; 3 incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audiverunt, et oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant. Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt; multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, sed non viderunt, et audire quae auditis, sed non audiverunt, 13:12-17;

hic ‘audire’ dicitur in omni sensu, tam pro instrui quam pro credere, et pro oboedire; audientes non audiunt' pro doceri et tamen non credere, tum pro instrui et non oboedire, ‘auribus graviter audire’ pro renuere instructionem, fidem, et oboedientiam, ‘beatae aures quia audiunt’ pro beatitudine ex receptione doctrinae fidei de Domino et per Verbum a Domino:

[3] apud Johannem, Qui ingrediens est per januam, pastor est ovium; oves vocem Ipsius audiunt: qui ante Me fuerunt, fures fuerunt et latrones; sed non audiverunt illos oves. Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient, et fiet unus grex et unus pastor: oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me, 10:2, 3, 8, 16, 27; ‘audire vocem’ pro instrui de praeceptis fidei, ac recipere illa fide et oboedientia: similia significantur per ea quae Dominus toties dixit, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. 11:15, 13:9, 43; Marcus 4:9, 4 23, 7:16; Luc. 8:8, 14:35;

similia quoque in sequentibus locis:

apud Matthaeum, Ecce vox e nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus; Ipsum audite, 17:5:

apud Johannem, Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat et audit ipsum, gaudio gaudet ob vocem sponsi, 3:29

[4] apud eundem,

Amen dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient vivent, 5:25;

‘mortui’ pro illis qui adhuc non habent vitam spiritualem 5 ex ignorantia veri fidei, ‘audire vocem Filii Dei’ pro instrui in veris fidei et illis oboedire, ‘vivere’ pro donari vita spirituali per illa:

apud eundem,

Qui est ex Deo verba Dei audit, propterea vos non auditis quia ex Deo non estis, 8:47:

apud eundem,

Jesus dixit, Omnis qui est ex veritate audit Meam vocem, 18:37:

apud Lucam, Abraham ad divitem, Habent Moschen et Prophetas; audiunto illos, 16:29:

[5] apud Marcum, Dicebant de Jesu, Bene omnia fecit, nam surdos facit audire, et mutos loqui, 7:37;

‘surdi’ pro illis qui non sciunt vera fidei, et ideo 6 non possunt vivere secundum illa, videatur n. 6989, ‘audire’ pro instrui, recipere, et oboedire:

apud Johannem, Quando venerit Spiritus veritatis 7 , ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a seipso, sed quaecumque audiverit loquetur, ex Meo accipiet, 16:13, 14;

‘quaecumque audiverit’ pro quaecumque receperit ex Domino:

apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo viro prudenti, at omnis audiens verba Mea sed non faciens ea comparabitur viro stulto, 7:24, 26:

et apud Lucam, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, et facit eos, monstrabo cui similis est, 6:47;

‘audire verba’ aut 8 sermones pro discere et scire praecepta fidei quae a Domino, ‘facere’ pro vivere secundum illa.

Footnotes:

1. locis in Verbo

2. et completur

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. absque vita spirituali,

6. inde

7. Sanctus, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. ac

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8990

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8990. ‘Et perforabit dominus ejus aurem ejus subula’: quod significet repraesentativum oboedientiae, constat ex significatione ‘auris’ quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660, et ex significatione ‘perforare subula’, nempe ad januam 1 seu ad postem, quod sit affigere, hic, quia agitur de oboedientia, est perpetuo addicare; quare sequitur quod ‘serviet illi in perpetuum’, hoc est, oboediet; inde patet quod perforatio auris subula ad januam seu ad postem a domino suo sit repraesentativum oboedientiae.

[2] Quomodo cum his se habet, ex praecedentibus potest constare, quod nempe illi qui in solis veris sunt et non in bono correspondente, hoc est, qui in fide et non in charitate, non liberi sint sed servi; nam qui ex bono seu charitate agunt liberi sunt, ex se enim agunt, quia ex bono seu charitate agere est ex corde, hoc est, ex voluntate, ita ex suo, nam id hominis est quod est voluntatis ejus, et quod ex voluntate fit, hoc dicitur exire ex corde; at qui solum in veris fidei sunt et non in bono charitatis, respective servi sunt, nam non agunt ex se, quia non bonum habent in se ex quo 2 agunt, sed extra se, et agunt quoties ejus recordantur; hi qui tales sunt usque ad finem vitae, post mortem permanent in eo statu, nec possunt perduci ad statum ut ex affectione 3 charitatis, ita ut ex bono agant, sed ex oboedientia. Hi in Maximo Homine, qui est caelum, constituunt illa quae interioribus serviunt, 4 sicut membranas et cutes, n. 8977, 8980.

[3] Ex his constare potest quomodo se res habet cum sola fide, ita cum illis qui ex doctrina fidem ponunt primo loco et bonum charitatis secundo, immo ultimo; qui actualiter, hoc est, in ipsa vita, ita ponunt, illi sunt servi Hebraei in sensu repraesentativo, at qui charitatem primo loco ponunt, nempe actualiter, hoc est, in ipsa vita, illi sunt liberi seu filii Israelis in sensu repraesentativo; ex his etiam concludi potest quomodo se res habet cum illis qui omne salutis ponunt in veris fidei et nihil in bono charitatis, nempe actualiter 5 seu in ipsa vita, quod 6 non possint intrare in caelum, nam bonum in caelo regnat et non verum absque bono; nec verum est verum aut fides fides quam apud illos qui in bono sunt.

[4] Quod perforatio auris subula ad januam a domino suo sit repraesentativum oboedientiae, patet etiam ex eo 7 quod affigere aurem januae sit facere ut attentionem habeat ad illa quae dominus ejus, qui in conclavi, imperat, ita jugiter audire, proinde oboedire, hic in sensu spirituali quae bonum vult et mandant, nam per dominum servi 8 repraesentatur bonum spirituale, n. 8981, 8986; quia ‘auris’ auditionem quae oboedientiae significat, inde ex origine e spirituali mundo influxit in loquelam humanam, vellicare aurem pro facere ut attendat ac ut recordetur, pariter alicui audire et auscultare pro oboedire, nam interior sensus perplurium vocum ex correspondentiis e spirituali mundo effluxit; similiter ac quod dicatur lux spiritualis et visus inde, quod sint quae fidei, ut et ignis spiritualis et 9 vita inde quod sint quae amoris.

[5] Quod perforatio auris fieret per subulam, erat quia per ‘subulam’ simile significatur quod per paxillum vel clavum, nempe affixio seu adjunctio, et in sensu spirituali addicatio ad aliquid; at subula erat instrumentum ministerii, ideo inserviens repraesentandae addicationi ad perpetuam oboedientiam apud servum. Quod ‘paxilli’ seu ‘clavi’ affixionem seu adjunctionem 10 significent', constat ex locis ubi nominantur, ut apud Esai. 22:23, 33:20, 41:7, 54:2; Jer. 10:4; Exod. 27:19, 11 38:31 ; Num. 12 3:37, 4:32.

Footnotes:

1. aut

2. agant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. hoc est,

4. The Manuscript inserts seu quae se ab internis patiuntur agi, .

5. hoc est

6. The Manuscript inserts nempe.

7. quod tale non possit non significare attentionem ad illa quae dominus ejus, qui in conclavi, imperat, nam tenere aurem affixam januae, est jugiter audire proinde obedirequae dominus ejus mandat, ita quae bonum,

8. intelligitur

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. significaverint

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.