From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4423

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4423. Quomodo se habet cum rejectione veteris Ecclesiae et adoptatione novae, vix aliquis novit; qui non 1 hominis interiora et horum 2 status, et inde hominis status post mortem, scit, non aliter capere potest quam quod illi qui ex vetere Ecclesia sunt, apud quos bonum et verum vastatum est, hoc est, non amplius corde agnoscitur, perituri sint, vel sicut antediluviani diluvio, vel sicut Judaei expulsione e terra sua, vel aliter: sed Ecclesia cum vastata est, hoc est, cum non amplius in aliquo bono fidei est, principaliter perit quoad status interiorum suorum, ita quoad status in altera vita; removet se tunc caelum ab illis, et consequenter Dominus, et se transfert ad alios qui loco illorum adoptantur; nam absque Ecclesia alicubi in tellure non datur communicatio caeli cum homine; Ecclesia enim est instar cordis et pulmonum Maximi Hominis in terra, 3 n. 468, 637, 931, 2054, 2853;

[2] qui tunc ab Ecclesia veteri sunt, et sic remoti a caelo, in quadam mundatione sunt quoad interiora, et quidem in mundatione supra caput; hanc mundationem ipse homo cum vivit in corpore, non appercipit, sed in illam venit post mortem; inundatio illa manifeste apparet in altera vita, et quidem instar nimbi nebulosi quo circumcinguntur, et per illum separantur a caelo: status illorum qui in nimbo illo nebuloso, est quod ne quicquam possint videre quid verum fidei, et minus quid bonum ejus; lux enim caeli, in qua est intelligentia et sapientia, in illum nimbum penetrare non potest: hic est status Ecclesiae vastatae.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. eorum

3. The Manuscript inserts videatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Footnotes:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9061

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9061. 'Ad liberum mittet illum pro oculo': quod significet quod amplius non servire possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum mittere’ quod sit dimittere e servitio, et ex significatione ‘pro oculo quem corruperat in servo’ quod sit propter verum fidei exstinctum in externo seu naturali homine; ‘oculus’ enim est intellectuale, et inde verum fidei, n. 1 9051, 9058, ‘corrumpere’ est exstinguere, n. 9060, et ‘servus’ est externus seu naturalis homo, n. 9058. Haec quomodo se habent, non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum interno homine respective ad externum; internus homo non potest vivere vitam spiritualem nisi externus concordat; quapropter non potest homo regenerari nisi naturalis 2 homo etiam regeneretur; inde sequitur, si verum fidei in naturali seu externo homine exstinctum fuerit, quod non amplius servire possit interno.

[2] Se habet hoc sicut visus externus respective ad visum internum; si visus externus laesus fuerit, non amplius servire potest 3 interno, nam si visus externus pervertit objecta, internus non potest per illum visum videre nisi perverse; aut sicut se habet cum reliquis membris quae voluntati subjecta sunt, ut cum brachiis, manibus, digitis, pedibus; si haec 4 distorta sunt, tunc non potest voluntas agere per illa nisi distorte; similiter se habet cum naturali seu externo homine respective ad internum; si vera scientifica in externo seu naturali homine 5 perversa 6 sunt vel exstincta, non potest internus videre verum, ita non cogitare et percipere nisi perverse aut false; ex his patet cur naturalis homo 7 regenerandus est ut homo regeneratus sit; de his videantur etiam quae prius ostensa sunt, n. 3286, 3321, 3469, 3493, 3573, 3620, 3623, 3679, 8 4588, 4618, 4667, 5165, 5168, 5427, 5428, 5477, 6299, 6564, 9 8742-8747, 9043.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ejus homo etiam regeneratus sit

3. The Manuscript inserts visui.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. sint

7. sit regenerandus

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.