From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4332

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4332. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM

Ante caput praecedens explicata sunt quae Dominus apud Matthaeum 24:32-35 praedixerat de adventu Suo, per quem quod intellectum sit ultimum tempus Ecclesiae prioris ac primum Ecclesiae novae, ibi et passim prius ostensum est; de ultimo tempore seu fine Ecclesiae prioris et de primo tempore seu [initio] Ecclesiae novae, hactenus actum est, videantur quae praecedunt ante caput 31, n. 4056- 1 4060, et ante caput 32, n. 4229- 2 4231: nunc explicanda sunt quae sequuntur in eodem capite apud Evangelistam, 36-42 nempe haec verba, De die autem illa et hora nemo scit, ne angeli caelorum, nisi Pater Meus solus. Sicut autem dies Noe, sic erit adventus Filii hominis. Quemadmodum enim erant in diebus ante diluvium, edentes et bibentes, nubentes et nuptui dantes, usque quo die intravit Noe in arcam. Et non cognoverunt donec veniret diluvium, et tolleret omnes, ‘sic erit et’ 3 adventus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus derelinquetur. Duae molentes in mola, una assumetur, et una derelinquetur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript has sic etiam erit, but alters to sic erit et. In 4334 both the Manuscript and the First Latin Edition have sic erit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5506

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5506. ‘Ad Jacobum patrem suum’: quod significet bonum veri naturalis, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum veri naturalis, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538, etiam ex significatione ‘patris’ quod sit bonum, n. 3703; venire ad hoc bonum est reformari eo usque; per hoc bonum dein, accedente medio quod ‘Benjamin’, conjunctio facta est cum interno quod 1 ‘Josephus’.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3677

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3677. ‘Fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi’: quod significet affinitatem ex matre cum bono veri quod ‘Jacob’, cum boni vero quod ‘Esau’, constat ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum, de qua saepius prius; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum veri seu bonum quod ex vero in naturali; et ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit boni verum, seu bonum ex quo verum in naturali, de quibus supra n. 3669; et quia omnia bona et vera quae sunt in naturali seu externo homine, concipiuntur et nascuntur a rationali seu interno homine, nempe a bono rationalis ut a patre, et a vero rationalis ut a matre n. 3314, 3573, 3616, ideo per illa verba significatur affinitas ex matre cum bono veri quod ‘Jacob’, cum boni vero quod ‘Esau’; se quoque prorsus similiter habent;

[2] sed explicare illa ad captum, perquam difficile est, ex causa quia communissima hujus rei hodie ignota sunt, sicut quid bonum spirituale, et quid verum ejus, et quod innumerabilia genera boni et veri ejus sint, et adhuc innumerabiliores species, tum quod per gradus quasi consanguinitatis et affinitatis inter se conjuncta sint; haec quae communissima, cum ignota sunt, descriptio graduum et affinitatum in meras umbras caderet; et eo adhuc magis quia docti hodie nec scire illa volunt, amant enim solum in cortice errare, et disceptare non qualia sunt, sed num sint, et quamdiu in illo statu sunt, nihil prorsus scire volunt de innumerabilibus illis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.