From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3898

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3898. Quid haec verba involvunt, nemo scire potest nisi sensus internus doceat, ut quod surgent falsi Christi, qui daturi signa et prodigia; qui si dixerint quod Christus sit in deserto, quod non exirent, si dixerint quod in conclavibus, non crederent; quod adventus Filii hominis erit sicut fulgur quod exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem; tum quod ubi cadaver illic congregabuntur aquilae: haec sicut illa quae praecedunt et quae sequuntur in hoc capite, quoad sensum litterae in nulla serie esse videntur, sed tamen quoad sensum internum in pulcherrima sunt 1 , quae series tunc primum apparet cum intelligitur quid per ‘falsos Christos’ significatur, quid per ‘signa et prodigia’, quid per ‘desertum et conclavia’, tum quid per ‘adventum Filii hominis’, et denique quid per ‘cadaver et aquilas 2 ’.

[2] Quod ita locutus sit Dominus, fuerat ob causam ut non intelligerent Verbum, ne profanarent illud; cum enim Ecclesia vastata est, sicut erat tunc apud Judaeos, si intellexissent, profanavissent, quapropter etiam Dominus per parabolas locutus est ob eandem causam, sicut Ipse docet apud Matthaeum 13:13-15; Marcus 4:11, 12; Luc. 8:10; nam profanari Verbum non potest ab illis qui mysteria non sciunt, sed ab illis qui sciunt, videatur n. 301-303, 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 3398, 3402; et magis ab illis qui sibi docti apparent quam qui sibi indocti;

[3] ast 3 quod nunc aperiantur interiora Verbi 4 , est quia Ecclesia hodie in tantum vastata est, hoc est, absque fide et amore, ut tametsi sciunt et intelligunt, usque non agnoscant, minus credant, videatur n. 3398, 3399, praeter paucos qui in vita boni sunt, et electi vocantur, qui nunc instrui possunt, apud quos nova Ecclesia instituenda; sed ubinam illi sunt 5 , solus Dominus novit; pauci erunt intra Ecclesiam; gentes fuerunt, apud quas novae Ecclesiae prius instauratae sunt, videatur n. 2986.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts serie.

2. The Manuscript inserts per.

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has interna vera

5. The Manuscript has sint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Matteo 24:41

Study

       

41 due donne macineranno al mulino: l’una sarà presa e l’altra lasciata.