From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2850

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2850. ‘Et tanquam arenam quae super litore maris’: quod significet multitudinem scientificorum correspondentium, constat ex significatione ‘maris’ quod sint scientifica in communi seu congregatio eorum, de qua n. 28, 2120, et a significatione ‘arenae’ quod sint scientifica in specie et particulari; scientifica comparantur arenae, quia ‘lapilli’ ex quibus arena, in sensu interno sunt scientifica, n. 643, 1298: utrumque hic dicitur, nempe quod multiplicabuntur sicut ‘stellae caelorum’, et sicut ‘arena litoris maris’, quia ‘stellae’ seu cognitiones se referunt ad rationale, ‘arena’ vero ‘litoris maris’ seu scientifica ad naturale; cum illa quae sunt rationalis hominis, nempe bona et vera cognitionum, concordant cum illis quae sunt naturalis hominis, nempe cum scientificis, sic ut unum faciant, seu se mutuo confirment, tunc correspondent; ad hanc correspondentiam redigit Dominus rationalia et naturalia hominis cum illum regenerat, seu spiritualem facit; ex hac causa est quod tam stellae caelorum quam arena litoris maris hic memorentur, alioquin unum satis fuisset.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Deuteronomium 28:58

Study

       

58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum :