From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2849

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2849. ‘Tanquam stellas caelorum’: quod significet multitudinem cognitionum boni et veri, constat ex significatione ‘stellarum’ quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 1808, 2495. Spirituales sunt qui in Verbo passim comparantur stellis, et hoc a cognitionibus boni et veri quae illis, non autem caelestes, quia his non cognitiones sed perceptiones; et praeterea quia stellae illuminant noctem, est enim spiritualibus lux nocturna qualis a luna et stellis respective ad lucem diurnam in qua sunt caelestes; quod spiritualibus obscurum respective sit, videatur n. 1043, 2708 pr. , 2715.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2714

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2714. Quod ‘Paran’ sit illuminatio ex Divino Humano Domini, constat a significatione ‘Paran’ quod sit Divinum Humanum Domini, ut patet ab illis locis in Verbo ubi nominatur, ut apud prophetam Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, timui, Jehovah, opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum fac, in zelo misericordiae recorderis. Deus e 1 Temane veniet, et Sanctus de monte Paran, selah; texit caelos honor Ipsius, et laude Ipsius plena est terra: et splendor sicut lux erit 2 , cornua 3 de manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius, 3:2-4;

ubi manifeste de Adventu Domini, qui per ‘vivificare in medio annorum’, et ‘notum facere in medio annorum’, significatur; Divinum Humanum Ipsius describitur per quod ‘Deus e 1 Temane veniet, et Sanctus de monte Paran’; ‘e 4 Temane’ dicitur quoad amorem caelestem, et ‘de monte Paran’ quoad amorem spiritualem; et quod exinde illuminatio 5 et potentia, significatur per quod ‘splendor et lux erit 6 , cornua de manu Ipsius Ipsi’; ‘splendor et lux’ sunt illuminatio, ‘cornua’ sunt potentia:

[2] apud Mosen,

Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis legis illis, etiam amans populos; omnes sancti Ipsius in manu tua, et conjuncti sunt ad pedem tuum, et feret de verbis tuis, Deut. 33:2, 3;

etiam ibi de Domino, Cujus Divinum Humanum describitur per quod ‘exortus e Seir 5 , et exsplenduerit de monte Paran’; ‘e Seir’ dicitur quoad amorem caelestem, ‘de 7 monte Paran’ quoad amorem spiritualem; spirituales significantur per ‘populos quos amat, et per conjunctos ad pedem’; ‘pes’ significat inferius, ita obscurius 8 , in regno Domini:

[3] apud eundem,

Kedorlaomer et reges cum illo percusserunt... Horitas in monte eorum Seir, usque El-paran, quae super in desertum, Gen. 14:5, 6;

quod Divinum Humanum Domini ibi significetur per ‘montem Seir’ et per ‘El-paran’, videatur n. 1675, 1676:

apud eundem,

Fuit in anno secundo in mense secundo, in vigesimo in mense, se sustulit nubes desuper tabernaculo testimonii; e profecti sunt filii Israelis secundum profectiones suas, e deserto Sinai, et resedit nubes in deserto Paran, Num. 10:11, 12;

[4] quod profectiones populi in deserto omnes significent statum Ecclesiae pugnantis, et ejus tentationes, in quibus homo succumbit sed pro illo Dominus vincit, consequenter quod ipsas tentationes et victoria: Domini, ex Divina Domini Misericordia, alibi ostendetur; et quia Dominus tentationes sustinuit ex Humano Divino Suo, per ‘desertum Paran’ hic similiter significatur Humanum Divinum Domini: parite per haec apud eundem,

Postea profecti sunt populus e Hazeroth, et castrametati sunt in deserto Paran, et locutus est Jehovah ad Mosen dicendo Mitte tibi viros, et explorent terram Canaanem, quam Ego dans filiis Israelis:... et misit illos Moses e deserto Paran super os Jehovae.... Et reversi sunt, ... et ad Mosen, et ad Aharonem et ad omnem coetum filiorum Israelis, ad desertum Paran ii Kadesh, et retulerunt illis verbum, ... et ostenderunt iis fructum terrae, 9 Num. 12:16; 13:1-3, 26 10 ; per quod ex deserto Paran profecti explorarent terram Canaanem significatur quod per Divinum Humanum Domini, illis nempe filiis Israelis, hoc est, spiritualibus, regnum caeleste, quod terra Canaan significat; quod autem tunc etiam succubuerint, significat imbecillitatem eorum, et ideo quod Dominus impleret omnia quae in Lege, ac sustineret tentationes et vinceret, ac ita quod illis qui in fide charitatis sunt, tum illis qui in tentationibus ‘sunt’, in quibus Dominus vincit, ex Divino Humano Ipsius salus; quare etiam cum Dominus tentaretur, fuit in deserto, Matth. 4:1; Marcus 1:12, 13 Luc. 4:1; videatur supra n. 2708.

Footnotes:

1. The Manuscript has a.

2. The Manuscript has et splendor et lux erat, the First Latin Edition has est splendor et lux erat, Schmidius splendor autem sicut lux erit, the KJV (1611) and the Revised Version (1881-1885) ‘And his brightness was as the light’, but the Revised Version (1881-1885) notes in margin that all past tenses might be presents. We retain the Second Latin Edition’s text, which agrees with Swedenborg in Coronis 60 and Apocalypsis Revelata 270.

3. Hebrew [ ] (qarnaim) horns, but the Revised Version (1881-1885) has ‘rays’, Schmidius radii as Swedenborg in Coronis 60, Dict. Prob. 57; but cornua in 2832, Apocalypsis Explicata 316, Apocalypsis Revelata 270.

4. a, in the First Latin Edition

5. The Manuscript inserts illis.

6. erat in the Manuscript and in the First Latin Edition.

7. The Manuscript has e.

8. The Manuscript inserts respective.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.