1709. ‘Octodecim et trecentos viros’: quod significet qualitatem eorum, nempe quod sint sancta pugnae, numerus ‘octodecim’ hoc involvit, tum quoque numerus ‘trecentorum’, sunt enim hi numeri compositi ex tribus et sex; ‘tria’ significant sanctum, ut ostensum, n. 720, 901; et ‘sex’ pugnam, ut ostensum n. 737, 900. Quod Abram tot expediverit, historicum verum est, sed usque repraesentativum fuit, sicut omne historicum Verbi in Libris quinque Mosis, in Josuae, in Judicum, in Samuelis, in Regum, in Danielis, inque Jonae, ubi similiter numeri involvunt arcana; nam nihil in Verbo scriptum est quod non fuit tale, aliter non foret Verbum, et aliter nusquam memoratum quod Abram octodecim et trecentos expediverit, tum quod illi fuissent ‘initiati et nati domus’, praeter plura quae in hoc capite dicuntur.
Arcana Coelestia #3105
3105. ‘Et duas armillas’: quod significet Divinum Verum, constat ex significatione ‘armillarum’ quod sit verum, et hic quia ‘in sensu interno de Domino’ agitur, quod sit Divinum Verum; ‘duae’ dicuntur quia sic plenum: ponebantur illae super manus sponsae ex causa quia per ‘sponsam’ significabatur Ecclesia, et per ‘manus ejus’ potentiae a vero; quod ‘manus’ praedicentur de vero, videatur n. 3091: quod ‘armillae’ significent talia, constare potest apud Ezech. 16:11, 12, de quo supra n. 3103; et quoque apud eundem, 23:42;
tum quod ‘armillae’ non modo sponsae, sed etiam regi essent, at regi super brachio, ut constat 2 Sam. 1:10, ex causa quia ‘regium’ erat repraesentativum et significativum Divini Veri quod Domino, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009; et ‘brachium’ significativum potentiae, n. 878.