From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1709

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1709. ‘Octodecim et trecentos viros’: quod significet qualitatem eorum, nempe quod sint sancta pugnae, numerus ‘octodecim’ hoc involvit, tum quoque numerus ‘trecentorum’, sunt enim hi numeri compositi ex tribus et sex; ‘tria’ significant sanctum, ut ostensum, n. 720, 901; et ‘sex’ pugnam, ut ostensum n. 737, 900. Quod Abram tot expediverit, historicum verum est, sed usque repraesentativum fuit, sicut omne historicum Verbi in Libris quinque Mosis, in Josuae, in Judicum, in Samuelis, in Regum, in Danielis, inque Jonae, ubi similiter numeri involvunt arcana; nam nihil in Verbo scriptum est quod non fuit tale, aliter non foret Verbum, et aliter nusquam memoratum quod Abram octodecim et trecentos expediverit, tum quod illi fuissent ‘initiati et nati domus’, praeter plura quae in hoc capite dicuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3104

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3104. ‘Dimidium sicli pondus’: quod significet quantum ad initiationem, constat a significatione ‘sicli, dimidii, et ponderis’; quod ‘siclus’ sit pretium seu aestimatio boni et veri, et quod ‘dimidium sicli’ sit determinatio quanti ejus, videatur n. 2959; quod ‘pondus’ significet statum rei quoad bonum, videbitur; ex his patet quod ‘dimidium sicli pondus’ significet et involvat quantum quoad bonum per ‘monile auri’ intellectum; quod ad initiationem, sequitur ab illis quae praecedunt et quae sequuntur 1 .

[2] Quod ‘pondus’ sit status rei quoad bonum, patet ab his locis in Verbo:

apud Ezechielem,

Propheta cibum comederet pondere viginti siclorum in diem, ... et aquam juxta mensuram biberet sextam hinis:... quia ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et in sollicitudine, et aquas in mensura et cum stupore bibant, ut careant pane et aqua, [4:10, 11], 4:16, 17; ubi de vastatione boni et veri, cujus repraesentatio per ‘prophetam’, status vastati boni significatur per quod ‘cibum et panem comederent in pondere’, et status vastati veri per quod ‘aquam juxta mensuram biberent’, quod ‘panis’ sit caeleste, ita bonum, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, et quod ‘aqua’ sit spirituale, 2 ita verum, n. 739, 2702, 3058; inde patet, quod ‘pondus’ praedicetur de bono, et ‘mensura’ de vero:

[3] apud eundem,

Lances justitiae, ephah justitiae, et bath justitiae, erit [vobis], 45:10 seq. ;

ibi de terra sancta, per quam quod regnum Domini in caelis significetur, ex singulis ibi apud Prophetam sciri potest, 3 ubi non lances, ephah, bath erunt, sed bona et vera, quae per pondera illa et per mensuras illas significantur:

apud Esaiam,

Quis mensus in pugillo Suo aquas, et caelos palmo paravit, et complexus in trientali pulverem terrae, et appendit lance montes, et colles trutinis? 40:12;

‘appendere lance montes et colles trutinis’ pro quod a Domino caelestia amoris et charitatis, et quod solus disponat status eorum; quod ‘montes et colles’, de quibus praedicantur pondera illa, sint caelestia amoris, videatur n. 795, 796, 1430, 2722:

[4] apud Danielem,

Scriptura super parietem palatii Belshazzaris; Mene, Mene, Tekel, Upharsin; haec interpretatio, Mene, numeravit Deus regnum tuum et finivit illud; Tekel, appensus es in trutinis, et deprehensus es deficiens; Perez, divisum est regnum tuum, et datum Medo et Persae, 5:25-28;

ubi ‘mene’ seu numeravit praedicatur de 4 vero, at ‘tekel’ seu appensus in trutinis de 5 bono; agitur ibi in sensu interno de consummatione.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts de initiatione enim agitur.

2. The Manuscript has seu

3. The Manuscript has ibi

4. The Manuscript has statu veri

5. The Manuscript has statu boni

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.