From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1409

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1409. Quod historica sint repraesentativa sed omnia verba sint significativa, constare potest ex illis quae de repraesentativis et significativis prius dicta et ostensa sunt n. 665, 920, 1361; hic quia repraesentativa incohant, breviter adhuc rem licet exponere: Antiquissima Ecclesia quae fuit caelestis, omnia terrestria et mundana, tum corporea, quae usquam objecta fuerunt eorum sensuum, non aliter spectabant ac res mortuas; sed quia omnia et singula quae in mundo sunt, sistunt aliquam ideam regni Domini, proinde rerum caelestium et spiritualium, cum illa viderent aut caperent aliquo sensu, non cogitabant de iis sed de caelestibus et spiritualibus, et quidem non ab illis sed per illa; ita res mortuae apud eos vivebant. Haec quae significabant, ab ore illorum collegerunt posteri, et inde fecerunt doctrinalia quae fuerunt Verbum Ecclesiae Antiquae post diluvium; haec apud Ecclesiam Antiquam fuerunt significativa, nam per illa didicerunt interna et ex illis cogitarunt de spiritualibus et caelestibus. At postquam perire coepit cognitio illa, ut nescirent quod talia significarentur, atque inciperent terrestria illa et mundana sancta facere et colere, absque cogitatione de significatione ‘eorum, tunc eadem facta sunt repraesentativa; inde Ecclesia repraesentativa quae incohat in Abramo, et postea instituta apud Jacobi posteros: inde sciri potest quod ortus repraesentativorum sit a significativis Ecclesiae Antiquae, et significativa Ecclesiae Antiquae a caelestibus ideis Antiquissimae Ecclesiae. Repraesentativa quomodo se habent, constare potest ab historicis Verbi ubi omnia acta patrum horum, nempe Abrami, Isaci et Jacobi, tum postea Mosis, judicum, regum Jehudae et Israelis, nihil aliud sunt quam repraesentativa: ‘Abramus’, ut dictum, in Verbo repraesentat Dominum, et quia Dominum, etiam caelestem hominem, ‘Isacus’ quoque Dominum et inde spiritualem hominem, ‘Jacobus’ similiter Dominum et inde naturalem hominem correspondentem spirituali: sed ita se habet cum repraesentativis quod nihil reflectatur super personam qualis est, sed super rem quam repraesentat; omnes enim reges Jehudae et Israelis repraesentabant Regium Domini, qualescumque essent, et omnes sacerdotes Sacerdotale Domini, qualescumque essent; ita potuerunt tam mali quam boni repraesentare Dominum, et Ipsius regni caelestia et spiritualia; nam, ut dictum et ostensum prius, repraesentativa prorsus separata sunt a persona. Inde nunc est quod omnia historica Verbi sint repraesentativa et quia illa sunt repraesentativa, sequitur quod omnia verba Verbi sint significativa, hoc est, quod aliud significent in sensu interno quam in sensu litterae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6335

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6335. ‘Et vocavit Jacob filios suos’: quod significet ordinationem verorum fidei et bonorum amoris in naturali, constat a significatione ‘vocare’ quod sit ordinare, nam causa convocationis erat ut sisterentur vera fidei et bona charitatis in illa ordinatione; et a repraesentatione ‘Jacobi et filiorum ejus’ quod sint vera fidei et bona amoris in naturali; quod ‘Jacob’ sint illa in communi, videatur n. 3509, 3525, 1 3546, 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4234, 4273, 4337, 5506, 5533, 5535, 6001, 6236, et quod ‘filii ejus’ seu tribus ab illis nominatae, in particulari, n. 3858, 3926, 3939, 4060. Quod ordinationem verorum fidei et bonorum amoris quae hic significatur, et in sensu interno in hoc capite sistitur, attinet, sciendum quod ‘duodecim tribus Israelis’ omnia vera et bona in uno complexu, in genere repraesentaverint, ita omnia vera et bona quae procedunt a Domino, proinde quae sunt in caelo et ex quibus caelum; et quia 2 omnia in genere, etiam singula in specie repraesentantur; nam genera in se continent species sicut communia partes.

[2] Secundum bona et inde vera variantur luces in caelo, et secundum luces variantur status 3 intelligentiae et sapientiae, inde est quod per Urim et Thummim transmicuerit ac transvibrata fuerit lux, et quidem varie secundum statum rei de 4 qua interrogatio fuit; hoc fiebat quia duodecim tribus, per quas significabantur omnia vera et bona in genere, designatae erant in pectorali illo, seu in Urim et Thummim, singularis enim lapis pretiosus erat pro unaquavis tribu; quod lapides pretiosi essent, erat quia 5 significant vera spiritualia et caelestia, n. 114, 3720, et ‘aurum’ cui insculpti fuerunt, bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658; hoc arcanum est quod per Urim et Thummim significatum est.

[3] Quod duodecim tribus talia significaverint, patet a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis ab hereditate tribuum in terra Canaane, de qua apud Joshuam, et ab hereditate earum in regno Domini, de qua apud Ezechielem in ultimis capitibus ubi de nova terra, nova Hierosolyma, et de novo templo; et apud Johannem in Apocalypsi, 7:4-8;

tum ab ordinatione earum in deserto cum castrametabantur, quae talis erat ut per illam repraesentarent vera et bona in suo genuino ordine; inde hoc propheticum Bileami, Cum tolleret Bileamus oculos suos, et videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, et dixit; ... Quam bona sunt tabernacula tua Jacob, habitacula tua Israel; sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. 24:2, 3, 5, 6; videantur etiam quae de tribubus et de earum 6 ordinationibus, n. 2129, 3858, 7 3862, 3926, 3939, 4060, 8 4603 ostensa sunt.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. illa

3. intelligentia et sapientia

4. quo

5. The Manuscript inserts illi.

6. ordinatione

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2129

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2129. Sunt alia genera quoque tumultuum seu potius conflictuum, quae ideam quoque ultimi judicii sistunt, et quibus societates male conjunctae quoad interiora dissolvuntur; de quibus haec licet memorare: adiguntur spiritus tales in illum statum ut non ut solitum 1 , in societate seu communione cogitent, sed quilibet pro se; ex variantibus sic cogitationibus, et murmurantibus diversimode loquelis, quidam strepitus auditus quasi multarum aquarum, et inter eas conflictus, qualis describi nequit, oriundus ex confusione opinionum de certis veritatibus, quae tunc sunt objecta cogitationum et loquelae, qui talis est ut vocari possit chaos spirituale.

[2] Sonus murmurum confligentium ei confusorum erat triplex; unus influebat circum caput, et dictum quod is esset cogitationum; alter influebat versus sinistrum tempus; dictum quod hic esset conflictio ratiocinationum de veritatibus quibusdam quibus fidem habere non vellent; tertius influebat desuper ad dextrum, qui erat stridens non ita confusus, qui stridor versabatur cis et retro; dictum quod inde hoc, quod pugnarent veritates quae ita cis et retro per ratiocinia 2 . versarentur: cum hi conflictus perstabant, erant usque spiritus qui mecum loquebantur, dicentes quid singula significarent, loquela eorum per sonitus illos distincte penetrante.

[3] Objecta ratiocinationum eorum erant cumprimis haec, num secundum litteram intelligendum quod duodecim apostoli sederent super duodecim thronis et judicarent duodecim tribus Israelis: tum etiam, num alii in caelum admittendi quam qui persecutiones et miserias passi sunt; quisque secundum suam phantasiam quam in vita corporis aucupavit, ratiocinabatur: sed quidam eorum qui in communionem et in ordinem redacti sunt, postea instruebantur quod aliter prorsus intelligendum, nempe quod per ‘apostolos’ non intellecti sint apostoli, nec per ‘thronos’ throni, nec per ‘tribus’ tribus, immo nec duodecim per ‘duodecim’, sed per illos, tam apostolos, quam thronos, et tribus, ut et per duodecim significata primaria 3 fidei, 4 . 2089, et quod ex his et secundum haec judicium super unumquemvis fiat; et insuper ostensum quod apostoli ne quidem unum hominem judicare possint 5 , sed quod omne judicium sit solius Domini.

[4] Et quoad alterum, hoc nec ita intelligendum quod solum illi venturi in caelum qui persecutiones et miserias passi, sed quod aeque divites ac pauperes, aeque in dignitate constituti ac qui in vili conditione sunt, et quod Dominus misereatur omnium, imprimis qui in miseriis spiritualibus et tentationibus, quae sunt persecutiones a malis, fuerunt; ita qui agnoscunt se ex se miseros esse et credunt solius misericordiae Domini esse quod salventur.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts "est" here.

2. In the Manuscript, "per ratiocinia" comes before "ita".

3. The Manuscript inserts "sint" here.

4. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

5. The Manuscript reads "queant" instead of "possint".

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.