From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10808

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10808. Continuatio de Sexta Tellure in Caelo Astrifero

Hi spiritus cum quibus nunc locutus sum erant a parte septentrionali suae telluris; dein perlatus sum ad alios qui erant a parte occidentali; hi quoque volentes explorare quinam essem et qualis, statim dicebant quod apud me nihil nisi quam malum 1 esset; cogitabant sic quod deterrerer a propius accedendo; 2 apperceptum quod 3 ita ad omnes qui adventant, primum dicant; sed respondere dabatur quod sciam bene quod ita sit, et 4 quod apud illos similiter nihil nisi quam malum sit, ex causa quia omnis nascitur in malum, et 5 ideo quicquid ab homine, spiritu, ac angelo, ut a suo seu proprio venit, non est nisi quam malum, 6 quoniam omne bonum quod 7 apud unumquemvis, est a Domino; inde appercipiebant quod in veritate essem, et admittebar ad loquendum cum illis; et tunc ostendebant mihi suam ideam de malo apud hominem, et de bono a Domino, quomodo ab invicem separantur; ponebant unum juxta alterum, paene ut 8 contigua, sed usque 9 separata, at quasi vincta ineffabili modo ita ut bonum duceret malum, et frenaret illud, ut non liceret ei agere 10 ex lubitu, et quod bonum sic flecteret malum ad quod vellet, 11 praeterquam quod malum id 12 resciret; ita sistebant dominium boni super malum et simul 13 statum liberum in quo malum ducitur a bono ad bonum, ita ad 14 Dominum, nam de idea boni habebant ideam Domini, quia est ab Ipso.

Footnotes:

1. sit, cogitant

2. perceptum

3. sic

4. quoque

5. inde

6. et tunc quod

7. etiam apud illos, sit

8. contiguum

9. separatum, ac ita vinctum

10. The Manuscript inserts quicquam.

11. praeter

12. sciret

13. ideam liberi

14. The Manuscript inserts se, seu ad.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Exodus 39:14

Study

       

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.