From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10672

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10672. ‘Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae Dei Israelis’: quod significet continuam apparentiam et praesentiam Domini etiam in veris fidei, constat ab explicatione horum n. 9297.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1659

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1659. SENSUS INTERNUS

Quae in hoc capite continentur, apparent sicut non forent repraesentativa, nam agitur solum de bellis inter plures reges, et de vindicatione Loti per Abramum, et tandem de Malkizedecho, ita tanquam non aliquid arcanum caeleste intus haberent; sed usque haec, sicut omnia reliqua, in sensu interno recondunt arcanissima, quae quoque in continua serie consequuntur ab illis quae praecedunt et se in continua serie connectunt cum illis quae sequuntur:

[2] in illis quae praecedunt, actum est de Domino ac Ipsius instructione, tum de externo Ipsius Homine, qui mediis scientiis et cognitionibus conjungendus esset Interno; sed quia Externus Ipsius Homo talis erat, ut dictum, quod ex hereditario a matre habuerit in Se illa qua impedirent conjunctionem, quae usque prius per pugnas et tentatione’. expellenda essent antequam Externus Ipsius Homo uniri posse’ Interno, seu Humana Ipsius Essentia Divinae, quare in hoc capite agitur de pugnis illis, quae in sensu interno repraesentantur et significantur per ‘bella’, de quibus hic agitur: intra Ecclesiam notum est quod Malkizedechus repraesentaverit Dominum, et quod sic de Domino in sensu interno, ubi de Malkizedecho, agatur; inde quoque concludi potest quod non solum illa sed etiam cetera repraesentent: nam ne verbulum in Verbo potest scriptum esse quod non demissum sit e caelo, et consequenter in quo non angeli videant caelestia:

[3] antiquissimis temporibus etiam plura repraesentabantur per bella, quae vocabant ‘Bella Jehovae 1 ’, quae nihil aliud significabant quam pugnas Ecclesiae et illorum qui fuerunt ab Ecclesia, hoc est, illorum tentationes, quae non aliud sunt quam pugnae et bella cum malis apud se, proinde cum turba diabolica quae mala excitat, et conatur destruere Ecclesiam et hominem Ecclesiae: quod per ‘bella’ in Verbo nihil aliud intelligatur, constare manifeste ex eo potest quod in Verbo nihil nisi de Domino et Ipsius Regno et Ecclesia agi possit, quia est Divinum non humanum, proinde caeleste non mundanum, quare per bella quae in sensu litterae non alia in sensu interno possunt intelligi; quod melius a sequentibus constare potest.

Footnotes:

1. See Num. 21:14, 15.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9297

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9297. ‘Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae’: quod significet continuam apparentiam et praesentiam Domini sic etiam in veris [quae] fidei, constat ex significatione ‘tribus vicibus in anno’ quod sit completum et continuum, de qua n. 4495, 9198, ex significatione ‘videri’ quod sit apparentia et praesentia, de qua n. 4198, 5975, 6893, ex significatione ‘masculi’ quod sit verum fidei, de qua n. 2046, 7838, et ex significatione ‘facierum’ cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit Divinum Bonum Divini Amoris, seu Misericordia, de qua n. 222, 223, 5585, 7599; et quia Divinum Bonum Divini Amoris est Ipse Jehovah seu Dominus, ideo per ‘videri ad facies Domini Jehovae’ simile significatur quod per videri a Domino; Dominus etiam est 1 Qui videt hominem, et sistit Se apud illum, datque et ut Se videat, ita homo non videt Dominum ex se sed ex Domino apud se.

[2] Quomodo intelligitur quod continua apparentia et praesentia Domini sit etiam in veris fidei, paucis dicetur: praesentia Domini apud hominem est in bono apud illum, quia bonum facit vitam ejus, non autem verum nisi quatenus ex bono 2 ; inde est, ut 3 supra n. 9296 dictum 2 , quod habitaculum Domini 4 in bono innocentiae apud hominem; cum itaque homo regeneratus est, tunc Dominus non modo praesens est in bono apud illum sed etiam in veris quae ex bono, nam vera tunc vitam habent ex bono, et sunt bonum in forma per quam boni quale potest appercipi; haec vera sunt quae 5 faciunt novum intellectum hominis, qui unum facit cum nova ejus voluntate; nam, ut prius dictum est, omnia se referunt ad verum et ad bonum, ac intellectus hominis dicatus est veris, at voluntas bono, ex quo vera; inde patet quomodo intelligendum quod tunc apparentia et praesentia Domini etiam sit in veris fidei; haec sunt quae significantur per quod ‘tribus vicibus in anno videretur omnis masculus ad facies Domini Jehovae’; inde dicitur quod videbitur masculus, quia per ‘masculum’ significatur verum fidei; et ideo dicitur ad facies Domini Jehovae, quia per ‘Jehovam’ significatur Esse Divinum, et per ‘Dominum’ Existere Divinum ex Esse; inde esse apud hominem est bonum, et existere inde est verum.

[3] Dicitur in Ecclesia quod fides sit a Domino, sed sciendum quod fides quae a charitate, sit a Domino, non autem fides separata a charitate, nam haec fides est a proprio et vocatur fides persuasiva, de qua in doctrina charitatis et fidei ante caput sequens; homo scire potest num fides apud se sit a Domino vel a semet; qui afficitur veris solum propter eruditionis famam, ut lucretur honores et opes, et non propter usum vitae bonum, is in fide persuasiva est, quae a semet et non a Domino.

[4] Sunt etiam 6 vera fidei theoretica, et sunt practica; qui spectat theoretica propter practica, et illa videt in his, et sic ex utrisque conjunctis usum vitae bonum, et afficitur illis et his propter hunc finem, is in fide est a Domino; causa est quia usus vitae, qui finis, est bonum apud illum, et secundum usum vitae omnia formantur; vera fidei sunt per quae formatio; quod ita sit, manifeste patet ex illis qui in altera vita; omnes quotcumque ibi sunt, rediguntur ad statum sui boni vel 7 ad statum sui mali, ita ad usum suae vitae, qui fuit finis, hoc est, quod super omnia amaverant, ac quod inde ipsum jucundum vitae eorum fuerat; ad hoc rediguntur omnes; vera vel falsa quae unum fecerunt cum illo usu, remanent, et quoque plura adsciscuntur quae se prioribus conjungunt ac complent usum, et faciunt ut usus in ipsa sua forma appareat; inde est quod spiritus et angeli sint formae sui usus; spiritus mali formae usus mali, hi sunt in inferno, 8 spiritus boni seu angeli formae usus boni, hi sunt in caelo; inde quoque est quod spiritus ad praesentiam ilico cognoscantur quales sunt; vera fidei ex facie et ejus pulchritudine quoad formam, et ipsum bonum, quod est usus, ex igne amoris ibi qui pulchritudinem vivificat, et quoque ex sphaera undante ex illis; ex his iterum constare potest quid sit praesentia Domini in veris fidei.

Footnotes:

1. nam Dominus est Jehovah

2. The Manuscript inserts est.

3. quod in

4. The Manuscript inserts sit.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. aut

8. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.