10552. ‘Et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii’: quod significet densum obscurum occupans illos ad extra, constat ex illis quae nunc supra n. 10551 explicata sunt.
Daniel 7:14
14
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.