10550. ‘Et spectarunt post Moschen usque dum intraret in tentorium’: quod significet quod externum Verbi, Ecclesiae, et cultus videant, sed quod evanescat ex captu eorum, constat ex significatione ‘spectare post Moschen’ quod sit videre externum Verbi; per ‘Moschen’ 1 significatur Verbum, ut supra n. 10549, et per ‘spectare post illum’ significatur videre externum ejus; nam quod ante est significat quod intra est, et quod post est significat quod extra est; inde videre posteriora Jehovae et non facies est videre externum et non internum, de quibus ad versum ultimum hujus capitis; et ex significatione ‘usque dum intraret in tentorium’ quod sit quod evanescat e captu illorum, nam cum intrabat, non amplius videbatur.
Footnotes:
1. The Manuscript inserts enim.